681
70
DE FEBRIBVS.
ergo vesicatoria sunt periculi pleniora, quàm ve¬
naesectio. Quòd haec sistatur ad arbitrium: illa verò
non, quae post venaesectiones, vanásque corporis
lanienas, tandem propter impedimenta comatis
febrilis, adeóque ad effectus posterioris adultera¬
tionem, sit somniata. (7). Soporosos enim prae dolore
tot ulcerum excitare gaudent: atque utut rem
volvas crudelis est lanionum carnificina. Nec
enim soporosus, quia dormit, malè se habet: sed
dormit, quia malè se habet. Adeóque impedire
somnum, non est utile: sed dumtaxat valet, tol¬
lere radicem soporis. Qui ergo per dolores, so¬
mnum suspendunt tantum, crudeliter aegrum in
mortem praecipitant. Blandiuntur nempe populo,
saeviendo in aegrum, interim perseverant in of¬
ficio crudelis, & infidi auxiliatoris stipendiarii.
Etenim si febriens soporosus dormiat, sive velli¬
catus excitetur assiduè, ejusmodi stupida lenoci¬
nia, ne minimum praestant febribus. Quapropter
soleo dare oretenus mea remedia, & cibos statis
horis, nec respicere, utrum dormiverit necne.
Dico cum Apostolis illud Antiquum. Si Lazarus
dormiat, ergo sanabitur. Torturae enim febrienti
illatae, nemini profuere unquam. (8). Quod autem ad
Clysteres attinet, frequens ac pudendum meden¬
tum subsidium. Ego saltem olim, enemata nun¬
quam, nisi cum pudore suasi, & descripsi. Post¬
quam autem fida remedia nactus sum, clysteres
prorsus abhorrui, velut belluinum remedium ab
ave (ut ajunt) edoctum. Etenim quod clyster qui¬
libet, naturaliter sit intestino hostilis, exin facilè
liquet. Quod singula recipiantur, per modum, &
respectum recipientis. Quod sic latiùs explico.
Oculi lacryma, etsi salsa, tamen indolens est, quia
oculo familiaris, & cognata. Aqua verò simplex,
in oculo dolet; & aliud quidlibet. Vrina quoque,
etsi