681
77
CAPVT VIII.
(11). Primò ergo, perlae officinarum, non sunt verae: sed
earum abortus quidam, per mediam conchae sub¬
stantiam intus seminatus. Secundò, pulvis perla¬
rum aut corallorum dissolutus quamquam illudat
oculos: non tamen verè est solutus, manens pul¬
vis qui ante. Tertiò, pro confortativis non sub¬
stituunt nisi acidum salem dissolventium. Quartò,
pulvis ille sic solutus, non potest fieri cruor, ideo¬
que neque subire in venas. Quintò, quid si introis¬
set ad hepar, venam cavam, adeóque digestionis
vi, sal acetosus illi adhaerens, tandem in transmu¬
tationem absumptus esset. Quid aliud praestarent
hujusmodi confortativa, quàm quòd venas intus
exotico pulvere oblinirent? & peregrino tandem
hospite indelebile malum sarcinarent? Haec mes¬
sis de gemmis expectanda. (12). Aequè anile ostentum
est, quod de galli veteris jure herbis sociato polli¬
centur. Nam imprimis plus vitae, viriúmque est
in junioribus avibus, quàm in decrepitis. Iudicium
deferatur ad Gallinas. Suntque juscula medicata,
stomacho ingrata, ac molesta, adeóque facilè di¬
mittuntur ad excrementa. Itaque hoc modo, sub
mutata larva, iterum sua apozemata mentiuntur,
sub jure galli veteris. (13). Postremò est antidotus Al¬
kermes, quae licet, quatenus constat syrupo è coc¬
co baphico (utinam non per rosas adulterato) sit
laudabilis: nihilominus in quantum tosta, assata¬
que, crudiore bysso, donec pulverari queat, im¬
praegnatur, tota grani tinctorii potestas vitiatur.
Quod sericum sic tostum, nil aliud sit, quàm lana
bombicina vermium, caumate depravata. Tulit
enim id avari cujusdam senis Inventum, putantis,
naturam exhilarari rebus, suos oculos oblectanti¬
bus. Absit, nam intus, naturam nec aurum, gem¬
mae, nec pretiosa, ut talia, spiritus vitales reficient
multóque minùs, assata crude byssus, & si esset
purpu¬