78
DE
FEBRIBVS.
purpureo
colore
tincta:
nisi
vitales
spiritus
sibi
per
additamenta
virium,
restaurationes
persenserint.
Caeterùm,
frustranea
sunt
confortantia,
&
cor¬
dialia,
quae
perstite
febrium
fomite,
diminutóque
cruore
&
viribus,
expectantur.
(14).
Nam
si
febris,
robustum,
ac
bene
valentem
consternat,
quomo¬
do
fortificari
permittet
iam
consternatum?
praeci¬
puè
per
res
toto
genere
exoticas,
nec
unione
sym¬
boli,
cum
spiritibus
convenientes?
Quomodo
civis
se
fortificabit,
qui
hostem
domesticum,
se
potiorem,
penes
recepit?
Lurida
ergo,
atque
va¬
na,
Medentum,
de
fortificantibus,
ac
roboranti¬
bus
promissa,
fraude
plena.
Etenim
qui
vires
cum
sanguine
exhaurit,
subtrahitque
per
evacuantia,
vinum
verò
atque
immediata
virium
restaurantia
vetat:
refrigerantia
quoque,
ut
calori
vitali
inimi¬
ca,
continuò
prosequitur,
quomodo
robur
per
electuaria
ejusmodi
conciliabit.
Vera
causa
rigoris.
CAPVT
IX.
(1).
Rigor
&
tremor
ab
impetum
faciente
spiritu,
non
autem
efficienter
à
causa
morbifica.
(2).
Quare
intendat
rigores.
(3).
Cur
frigus
&
calorem
excitet.
(4).
Cur
incipiat
cum
fri¬
gore.
(5).
Author
non
recurrit
ad
leges
Microcosmi.
(6).
In¬
termittentiae
sunt
in
omnibus
agentibus
fere.
(7).
Modus
fien¬
di
frigoris.
(8).
Modus
&
causa
rigoris.
(9).
Nota
ignorantiae
in
Galeno,
de
membri
jectigatione.
(10).
Causa
ardens
febri¬
lis.
(11).
Omnem
motum
tam
sanum
quàm
aegrum
efficienter
fieri
ab
Archeo.
(12).
Quomodo
Author
id
didicerit.
(13).
Turbulentia
Archei
turbat
urinam.
(14).
Ordinarium
fellis
officium
turbatur,
&
facit
amarum
chylum.
(15).
Quare
etiam
vomitus
amari
illius,
nihil
de
febri
minuit.
(16).
Vn¬
de
aestus
&
sudor
in
febri.
(17).
Quid
sudor
indicet.
(18).
Acor
auget
frigus,
quod
probat
erysipelas.
(19).
Gangrena
ut
si¬
statur
indubiè.
(20).
Cur
initium
continuae
febris
ab
horrore.
(21).
Paracelsus
notatur.
(22).
Galeni
errores,
praesertim
de
putredine