681
84
DE FEBRIBVS
atque vini heluones exercet, prout & Artistas diu
multúmque circa aquas fortes occupatos. (21). Vtpote
ubique aciditas vaporalis, pervadit nostri peni¬
tissima, attamen sine febri, nam deest materia oc¬
casionalis. Paracelsus enim, ex unico aethnae igne
sulfuris & nitri, supra sexaginta febrium species
hariolatur. Nec ullam febribus sedem detegit,
utrobique methodi expers. Galenus verò ut inter¬
mittentium sedem in osculis sive extremis vena¬
rum disponit: ita Continuarum nidum, citra vel
ultra hepar statuit. (22). Synochum autem tam putri¬
dam, quàm non, per venam cavam circa cor col¬
locat. Diariam quoque in ipso spiritu vitali, adeo¬
que in ipso etiam corde constituit. Quo nil hebe¬
tius cogitari potuit unquam, quàm decernere, spi¬
ritum vitalem putrere constante vitâ. Nam cùm
ille, sit balsamus solùs qui nos à putredine vindi¬
cat, quid tandem erit residuum quod balsamet
ipsum balsamum si putruerit hic? quidve saliet
salem si corrumpatur? etenim si levicula sui por¬
tione putrefieret, totum mox necessariò contami¬
nabitur: cùm spirituum in spiritus, sit crasis poten¬
tissima, & vernaculum symbolum. Vita namque
vix horae quadrante protrahitur in Peste, dum con¬
tagium invadit spiritum. Pariter si putredo cruo¬
rem apprehendat, mox velut continuata in cruore
Gangrena, necessitata mors oboritur. Dicam igi¬
tur & sedem & materiam febrilem, qualiter expe¬
rientia, longáque rerum indago mihi patefecere
Sermo mihi est de febribus per se atque solitariis:
non autem alienâ passione genitis. (23). Imprimis ita¬
que Diaria, quaeque ephemera dicitur, ab unius
diei duratione, sedet in stomachi cavo & plerum¬
que ex vitiato cibo. Quare & à vomitu, vel pera¬
ctâ digestione, sponte cessat. Similiter febris ta¬
bida, sive hectica, quaedam est quotidiana Diaria,
à cor¬