681
85
CAPVT IX.
à corruptâ cibi parte, mox sumptis cibis repetens.
Nam etsi appetitus perstet sospes, edantque ut lu¬
bet, saltem Corruptor in pulmone non cessat aut
feriatur, quin continuò transmutet cruorem in fla¬
va, dura, spissa, & quandoque cinerea phlegmata.
Sub quo corruptionis labore avocat spiritum à mu¬
niis digestionis, fitque aliqualis corruptio semidi¬
gesti. (24). Pudendáque est hujus loci Scholarum fabu¬
la, quam pro lenta hac febri sibi comminiscuntur,
ubi enim potissimum putredinem pro calore accu¬
sare posset, non fuit ausus eam impendere. Quod
scilicet calx accendatur aspersione aquae, eodem
pariter modo contingat in febri tabida. Quòd
nempe post unam aut sesquialteram horam, ista fe¬
bris in valescat, & adoriri videatur post cibum, qua¬
tenus tum, aspergantur partes solidae, alimento è
cibis assumptis parato. Imprimis, his obstat quod
infra binas horas, in stomacho sano, nondum sit
peracta concoctio Chyli, multò minus completa
sanguificatio: miniméque cruoris in secundarium,
& spermaticum alimentum transmutatio, utpote
quod roris modo ajunt dispergi in penitissima so¬
lidorum: longissiméque ac tardissimè, pulmo hoc
novum alimentum, ab hepate mutuat. Ergo ne¬
queunt solida instar calcis aspergi & inde accendi,
quantisper in stomacho negotium est cum chylo.
Deinde ista calcis similitudo, est merae inscitiae. (25). Vt¬
pote quae non accenditur propter aspersionem per
se: sed per accidens. Quatenus nulla salia saliunt,
vel agunt, quamdiu sicca, id est, nisi resolvantur.
In calce vivâ autem est duplex sal alcalizatum.
Vnum quidem lixiviale, & alterum acidum, &
utrumque per sensum gustus distinguibile. Quae
duo salia, resoluta per aquam, dum in se invicem
agunt, accenduntur, quod idem accidit in Ther¬
mis, sale acido fontium, in marcasitarum lixivialem
mate¬
F 3