681
87
CAPVT IX.
admittunt os stomachi à conspectu facillimè mo¬
veri. Quoniam plurimi nauseant, & vomunt pro¬
nissimè, conspectis aut imaginatis sordibus: viso¬
que acerbi pomi esu, os multis saliva liquescit. Os
stomachi ergo potissimùm ad imaginationem
movetur. (29). Somnus verò, item sopor, Coma, Cato¬
chus, Catalepsis, Vertigo ejusque generis acciden¬
tia ab ore stomachi promanant (prout alibi de
duumviratu:) Oscitatio verò est somni praenuntia,
vel pedissequa, idcirco eidem parti oscitationem
tribuo. Nam incola phantasia primorum impe¬
tuum ibidem habitat, cordisque nomenclaturam
ideo suscepit. Sic & à moesto, frequentia ducuntur
suspiria, ut os stomachi sensibiliter aggravatum,
allevient. Ita ergo à segni stomacho dormitionem
postulante, libido oscitandi musculos subter dor¬
miendum irrequietos, excutit, tenditque, in quo,
musculos buccarum, & Tracheae in clientelam vo¬
cat: non secus atque os ethmoides circa organum
olfactus, pro sternutatione in subsidium vocat
musculos thoracis. Prout enim causa sternutatio¬
nis non est quaerenda in musculis quibus fit: multo
certè minus oscitatio est musculorum mandibulae.
(30). Cum alioqui compressis dentibus, id est, motu
contrario mandibulae, etiam oscitari possit. Rectius
enim Scholae ad asperam arteriam oscitando re¬
spexissent, quae trahitur binis digitis deorsum mo¬
tu heteroclito. Interim de fuligine illius arteriae,
nequidquam sonuerunt unquam: quippe quae sat
semper patet, & aëri pervia, alioqui oscitare non
deberet. Ista nempe est corporis compago, quod
etiam in non necessariis, mutuas membra manus
tradant, ac quasi pro jure proprio certent aliena
organa.
Sedes
F 4