681
89
CAPVT X.
Maligna verò sola, aliquid putridi peculiariter sibi
vendicat circa orificium ventriculi. (7). Sunt autem
tantò peiores, quae non in ejus concavo, sed in
convexo sederint: eò quòd non nisi extraordina¬
rium arcanum, ad ista attingat loca. Ideo nam¬
que Castrenses, & Endemicae omnes, caeteris sunt
pervicaciores, ac plerumque citra sitim. Quibus
vix perceptibilis calor est, solaque aegros continua
anxietas ad feretrum ducit. Hujusmodi namque
febres, de foris tantùm contaminant, ultimum sto¬
machi nutrimentum afficiunt. Quia re vera quam¬
diu vivitur perspirabile atque expirabile est totum
corpus iuxta Hippocratem. Etenim alibi demon¬
stravi, pulmonem, & diaphragma undequaque po¬
ris pervia in vivis, qua dum endemica transeunt,
ac stomachi connexum percutiunt, non rarò sto¬
machi ultimum alimentum inficiunt. Diariam
dixi cum hectica in stomacho sedêre. (8). Pestis autem
in hoc, à caeteris malignis distat, quòd cùm non
sedeat in sordibus febrilibus, ut neque in cruore;
afficiat tantùm ipsum spiritum vitalem sui odore,
ob id quoque intret & exeat necessariò cum aëre
per poros diaphragmatis, adeóque tendit sic pri¬
mariò ad stomachum, nec potens pergere ulteriùs
motu locali, suam ibidem sistit impressionem in
nutrimento stomachi. Vnde mox vomitus, Ce¬
phalalgia, sopores, deliria, syncopes, & quae vitia¬
ti oris stomachi consequuntur dominium.
Causa occasionalis febrium.
CAPVT XI.
(1). Causa occasionalis febrium, non est vera continens. (2). Cur
causa occasionalis sit di versa in se. (3). Duplex causa occasio¬
nalis. (4). Cruor est compositum naturale & simplex: ideóque
non appositum ex dissimilaribus. (5). Prior causa occasiona¬
lis & materialis febrium. (6). Altera materia. (7). Schola¬
rum
F 5