681
90
DE FEBRIBVS.
rum ignorantia de tincturâ urinae. (8). Cur urina tingatur
tardiùs. (9). Falsa judicia Scholarum de urinis. (10). Fabu¬
la Scholarum de tincturâ fellea urinae. (11). Argumentum
Scholarum ex inscitia Galeni. (12). Quid rectius exinde colli¬
gendum esset. (13). Sagittator delirii ubi habitet. (14). Cur
in delirio non sit adhibendum remedium capiti. (15). Vnde
nascantur apostemata universa. (16). Iniuria scholarum.
(17). Vnde eneorema. (18). Bonus medicus cur crisim negli¬
gat. (19). Quid sit coctio in febribus.
FOEdum, ac miserandum, imò & luctuosum,
Scholae exhibent spectaculum, passim obvium.
Vt cùm febris, nos palam alloquatur, nihilo ma¬
gis à tot saeculis cognoverint eam ut neque pellere
sciant radicitus. Quod iam nequidquam feliciùs
sanentur febres, post bis mille annorum experi¬
menta, & dissectiones, quàm olim ab initio. (1). Enim¬
verò quidquid est causa causae, idipsum est etiam
causa causati: Quapropter causa occasionalis in¬
desinenter praesens, & intus hospitata (quam con¬
tinentem vocant alii) est causa causae internae fe¬
brium (quam mox declarabo) ipsius febris, & ac¬
cidentium inde natorum. Si enim causa occasio¬
nalis, esset vera causa continens, ipsiusque febris
materia; profectò nulla esset unquam Intermit¬
tens. Nam positis causis essentialibus, ad febrim
requisitis: necessariò quoque febris adest: sed cau¬
sa occasionalis adest ab initio usque ad finem, quae
si continens esset, & essentiam febris in sui gre¬
mio effectivè contineret, etiam febris adesset,
quamdiu ista continens sui causa. Sed consequens
est falsum; ergo & Antecedens. Id est causa ista
non est continens, & intima de febrium essentia:
sed externa illi, & ideo occasionalis. Cúmque in
varietate causae occasionalis consistat ratio, qua
vel est continua, vel intermittens: cur etiam plus
minúsve molesta sit, citatior, aut tardior pro sui
expulsione. Necesse est, nec unicam unius putre¬
dinis