681
91
CAPVT XI.
dinis dari occasionem seminalem. Cùm igitur
rerum definitio aptissimè à causis constituentibus,
& essentialibus petatur (prout alibi de logicis)
duplicem ideo statui causae occasionalis materiam:
novam quidem, atque hactenus inauditam utram¬
que. (3). Inauditam, inquam, quippe qui utramque
bilem, pituitam, & cruorem velut sanguinis
constitutiva, non agnoscam, nec admittam in
natura (prout pluribus, peculiari de humori¬
bus tractatu, demonstravi) nec imprimis cruo¬
rem, appositum è pluribus dissimilaribus, con¬
cedo. (4). Vt neque si inde constitutus esset, unquam
immediatè in sui constitutiva retrocedere posset,
neque illos in extravenato cruore ostendere, er¬
rorísque ansam Scholis dare posset. Cùm à pri¬
vatione non detur immediatus regressus ad pri¬
stinum habitum. Quare frivolum est, arguere
quatuor esse in sanguine humores, quod quando¬
que tria, & quandoque quatuor exin, per sui cor¬
ruptionem secernantur. Quam quaestionem, ut
alibi sat ventilatam descripsi, hîc obiter attigisse
sat est. (5). Siquidem hoc loco, nullam ex istis hu¬
moribus, opem petendam duxerim. Sed in ulti¬
ma alimenti digestione, dum partes solidae, sibi
è sanguine student assimilare nutrimentum, con¬
tingit persaepe degeneres fieri alterationes, & ve¬
lut abortus praeposteros. Hoc ergo degener alimen¬
tum, varias subiens suę mutationis abusi vas tesseras,
diversas quoque febres gignit. Longéque distant pri¬
mi illi; suppositíque humores ex chylo, & chymo
parati, à vero solidorum alimento, per sanguinis
transmutationem degenerante. Itaque febres non
ex utraque bile, pituitâ, cruore & spiritu putridis,
sed ex secundariis, non quidem putrentibus: at in¬
ter assimilandum degeneratis, oriuntur. Degene¬
rant verò admistione rei extraneae, vel impressione
pere¬