92
DE
FEBRIBVS.
peregrinâ,
vel
demum
errore
indignati,
vel
avo¬
cati
Archei.
(6).
lteram
porrò
causam
occasionalem
febrium
deduco
aliunde.
Quod
scilicet,
quia
in¬
dubiè
per
Anatomen
credimus,
venas
Mesaraicas,
per
totum
intestinorum
ductum
conspersas,
suge¬
re
quidquid
liquidi,
&
Archeus
sibi
familiare
fore
noverit.
Trahunt
itaque
praefatae
venae
ex
Ilei
in¬
testini
extremis,
hísque
cognatis
grossioribus
in¬
testinis,
succum
quendam:
Sed
cum
ibidem
non
sit
ampliùs
aliquod
alimentum,
at
potiùs
stercus
aliquod,
assugunt
ens
hactenus
anonymum,
qua¬
propter
illi
novum
nomen
dare
debui,
Scoriam
ergo
voco,
sive
stercus
liquidum,
ad
suos
fines
in
natura
utile.
Quippe
urinae
incommodis
resistens,
adeóque
urinae
tinctae,
non
tam
citò
lapidescunt,
atque
aquosiores.
(7).
Quidquid
ergo
urinam
tinxit
hactenus,
est
Scoria,
non
autem
fel:
prout
alioqui
Galenistae
delusi,
tyrones
seduxerunt,
(quod
alibi
latiùs
in
uronoscopia)
adeóque
sua,
de
urinarum
tinctura,
judicia,
ad
felleos,
&
biliosos
humores
delata,
non
nisi
scoriam,
sive
stercus
liquidum
spectant.
Nam
quantumque
vel
minima
fellis
gut¬
tula
in
lotio
esset,
(quanto
minùs
tanta,
atque
exi¬
gitur
pro
totius
saturata
tinctura)
tota
amaricaret:
sed
non
amaricat:
ergo,
non
inest
ei
fel.
Major
constat
ex
ruptura
fellis
in
pisce,
utcunque
piscem
exquisitè
abluas
à
felle,
tamen
gustu
amarus
est.
Minor
obvia
est
gustu.
Quod
autem
lotii
tinctura
sit
Scoria,
patet
per
distillationem.
Hujúsque
de¬
monstrationes
in
tractatu
de
Duelech,
cuíque
ex¬
periri
volenti,
obtuli
obvias.
(8).
Ultimò
ergo,
tin¬
ctura
ad
lotium
transit:
quod
chyli
in
Scoriam
mu¬
tati
adventus,
ad
Colon
Intestinum
sit
tardior,
quia
hoc
colon,
est
situ
posterius.
(9).
Falsa
ergo
hactenus
fuerunt
judicia
Scholarum,
de
coloribus,
&
con¬
tento
urinarum,
&
inde
desumptae
hariolationes.
Lepida