681
93
CAPVT XI.
Lepida ergo ignorantiae fabella est Galeni, dicen¬
tis: Manè video urinam meam aqueam, quare me
repono ad quietem, & post aliquod spatium, tin¬
ctam video, quia bilis ultimò advenit, & sic urina
ultimam sui digestionis maturitatem recipit. Quasi
urina in vesica, si non emittatur coqueretur matu¬
ritate sui, vel additamento tingentis fellis? Bilis
sanè, si qua esset, cognatim oriretur cum aliis hu¬
moribus, & sanguinis sero urina, eodem scilicet
iecoris sanguificantis labore, quo lotium transit per
jecur, bilis affusa illud tingeret, & non aliquot ho¬
ras post, nisi ostendant, utile fore istam bilem ex¬
crementalem aliquantisper, & separatam, asservari
extra lotium. In oppositum autem sic argumen¬
tantur ab eventuali coniecturâ, & causis malè intel¬
lectis. (11). Ajunt enim experientiae esse, quòd in febri¬
bus continuis, si post flavas urinas, repente aqueae
appareant significari futura deliria, ob abreptam
in caput bilem, juxta Galenum. Sed hic vir osten¬
dere debuisset. Quis missor illius bilis esset, quis
ductor per venas & quodnam receptaculum istius
bilis. An sinus cerebri (nulla est enim alia in ca¬
pite cavitas) sine morte praesentaneâ, bilem istam
ferret? & quo fine haec faceret natura, ut à cloacis
humorum, emunctorio vicinis, directè in opposi¬
tum, bilem febrilem, & totaliter excrementitiam,
ad nobilissimum viscus deferret? Ego verò, in mea
uronomantia, ex iisdem lotii signis collegi, scoriam
non ferri per venas more debito ad lotium: ergo
praeter naturam detineri alibi, certum est: non ferri
autem ad caput: sed ad praecordiales venas, id est
ad sedem febrilem, ipsum alterum excrementum
febrile, unde auguror, febrim auctum iri; & inde
delirium. (13). Quod autem sagittator delirii, & amen¬
tiarum, habitet in praecordiis, patet tam ex Hip¬
pocrates. Cui vena in hypochondrio fortiter pulsat, is
mox