681
94
DE FEBRIBVS.
mox mente alienatur: quam ex proprietate nomi¬
nis, in Scholis recepti, quo passionem hypochon¬
driacam, à sede denominant. (14). Quod autem sagit¬
tatoris scopus sit cerebrum, ut deliria, & sopores
excitet, non debet movere Medicum, ut proinde
capiti remedium adhibeat. Si quidem id semper
est ad posterius ad tela vibrata: non autem ad sa¬
gittatorem, medelam applicuisse. Quare quam¬
diu Scoria, rectà fertur ad lotium, velut naturale
sibi emunctorium, bene est: at si obliquè, aliò fe¬
ratur, fit febris continua. Tam quia natura sui est
excrementum, quàm quia hospitio indebito rece¬
dit. Alioqui alimentum, in via digestionis ultimae
degener, plerumque mitius est atque insipidum,
ideóque Intermittentes dat, & longiores, quate¬
nus glutinosior est illarum materia. Atrocior
verò est Scoria: atque ideo crudeliores febres con¬
tinuas suscitat, citiúsque ad periodum aspirantes.
Duo autem haec excrementa, sive ambae causae
occasionales, ubi conspiraverint, spurias, haepia¬
las, hemitritaeas, sesquialteras, & erraticas febres
proferunt. Potentioribus ergo incisivis egent in¬
termittentes, quàm continuae, quia pertinacio¬
rem, magísque glutinosam materiam occasiona¬
lem habent, vasis quae intus adnascitur. (17). Sin au¬
tem alimentum istud, supra hepar degenerat,
apostemata varia suscitat, non autem febres pri¬
marias. Etenim quia & in Phlegmone cruor, vel
alimentum solidorum, in pus degenerat, febrim
quoque necessariam advehit. Cúmque ad ultimum
devenerit, minor labor & dolor. Prout & per con¬
tinuas, tum crisis vel abscessus instat. (16). Et enim cur
Scholae non concludunt, potiùs ex nubecula uri¬
nae pituitam, quàm perfectae concoctionis signum,
si unica bilis lotium tingat? Sanè nubecula ista,
denotat primariò, quòd stomachus acidi sui fer¬
mentum