681
96
DE FEBRIBVS.
severam; nec item juscula carnium, quocumque
herbarum favore alterata. (2). Profectò non sunt me¬
dicamina ista cibis miscenda: sed singula, per suas
scenas sunt introducenda. Imprimis detestor in fe¬
bribus, abstinentiam à potu. (3). Nam si febris sit ca¬
lida & siticulosa, privetur autem potu humectante,
depopulatur cruorem, & solidarum partium ali¬
menta, cum viribus. Etenim, uti licet vesicam exo¬
nerare, quoties urget etiam importuna necessitas,
ad hoc non petita à Medico venia: pariter quoque
est bibendum, quoties monet necessitas: cùm unum
non sit magis naturae consonum quàm aliud: Sitis
alioqui stricta lex, & rupta mandati obedientia, iam
millies, Medenti opprobrium attulit. (4). Ab horreo
etiam in febri jura carnium: nam extemplo natura
detestatur eadem, & quò meraciora, eò quoque
damnosiora ex mente Hippocratis. Corpora im¬
pura (sic vocat febrientium, quibus stomachi nido¬
rosi) quò plus nutris, eò magis laedis. Laedunt nam¬
que febrientes, quia caro, ova, pisces, & iuscula,
facilè tum cadaverantur, ac minimè nutriunt. Ve¬
saniae enim simile est, saepe deplere venas, iterum¬
que velle nutrire eos, quibus vis digestiva pessum¬
data est. (5). Confortare, inquam, velle, ubi hostis in¬
tus est. (6). Satisfaciunt enim tum potissimùm cerevi¬
siae tenues, vino nuptae, quibus panis admiscetur,
priùs in aqua separatim coctus, usque in collam,
sive mucilaginem. Et frigidè haec sumpta, cruda, &
non cocta. Siquidem coquendò deperit potibus,
non autem accrescit illorum virtus. Sic namque ea
vis insensibiliter mista potui, utrique indicationi
satisfacit: nec timendum, ne aeger sub hac Diaeta,
per inediam pereat. Maximè, cum Medici nomine,
sit indignus, qui febrientem non restituit ante qua¬
triduum. (7). Caeterùm contra vini usum increpant
Galenistae omnes (quanquam secreto hausta vina
toti