681
100
DE FEBRIBVS
mata varia. Saepéque sub mitiori calore, advenire
deliria, comata, pulsuum intermittentias, desi¬
gnantia nimirum auctam febrim. Prout è tenero
germine glandis, major frons quam è quercu ve¬
teri. Elenchus itaque in argumento est, in homine
(febris major) ego enim febrim adauctam horreo,
quam symptomata laethalia adaucta sequuntur.
Increvisse autem febrim, eò quòd Archeus for¬
tiùs insurgat, ad expulsionem radicis febrilis, ne¬
quaquam formido. Atque id si febrim auctam vo¬
Icent in conclusione, parum moror. (11). Nam & sic
Scholae suadent, non magnopere timendum ab
accidentibus praeter rationem supervenientibus.
Notandum est ergo, Archeum nunquam accendi
in toto sui: Alioqui enim sub finem accessus, totus
Archeus exolutus, causa esset deliquii: Accenditur
ergo Archeus in multa vel pauca portione sui.
Ideóque aucto per vinum Archeo, si plus ejus ac¬
cendatur, non plus ei deperit (& tamen fortiùs
strinxit causam occasionalem) quàm non roborato
auctóque Archeo, & minor ejus pars accendatur.
Febris Essentia.
CAPVT XIII.
(1). Qualis definitio essentialis & physica. (2). Morbi sunt entia
per se subsistentia, & non accidentia. (3). Quare morbi ha¬
bitent in alieno hospitio. (4). Morbus non est solus nisus, nec
motus, nec intemperies nec diathesis. (5). Essentia febris, quam
scholae ignorant hactenus. (6). Alius ergo scopus medendi,
quàm qui hactenus. (7). Causa occasionalis sola, ut febres di¬
stinguat. (8). Facilitatur cura Medici.
(1). Definitio rei, non ex genere definiti, & diffe¬
rentia constitutiva specierum, fabricanda est,
prout in logicis alibi demonstravi. Eò quòd prae¬
ter rationale, & irrationale (si modò adhuc sint
differentiae constitutixae animalium) ejusmodi
differentiae nullae, in Scholis appareant. Sed defi¬
nitio