681
99
CAPVT XII.
frigida autem in gradu remisso admittenda, in
status summo calore nec metuendum ut dixi de
commixtione extremorum. Quippe experientia
iam dudum feliciter hunc timorem excussit. Aliis
autem febrium stationibus nec frigida ut nec affa¬
tim potanda, nunquam tamen sitis toleranda, nec
quidem subter sudorem; sed tùm potus calidus
esto. Si sitis urgeat nec pabulùm potus febris ha¬
beat, depopulatur humidum innatum. Caeterùm
quod de aquae cruditate incusant, sic sumito. Aqua
scaturiens è sabulo simplex & optima est & sumen¬
da de fonte ipso. Quae autem per canales decur¬
rit vel è lutoso fonte scaturit iam mixtae maligni¬
tatis est particeps. Hanc autem non tam crudam
voco quàm infectam. Aqua enim per se nec cruda
nec cocta dici meretur ut neque per calorem ma¬
turatur, nec aliquid acquirit: sufficit enim modò
illi summum frigus retundatur, infectis autem
aquis utatur nemo, ut neque ullo potu frigido in
peste & malignis. (9). At spatiosior est ratio, pro re¬
medio calido. Neque enim suadeo unquam reme¬
dium, quod solo calore moderetur febribus: sed
sicut vinum iuvat confortando, & penitius intro¬
ducendo copulata sibi juvamina: ita remedia, in¬
cidendo, resolvendo, abstergendoque, eóque no¬
mine faelicius, quod Archeum, operando, sibi con¬
sonum habeant. Hactenus enim vires suas, com¬
miscet remediorum potestatibus, ut causa occa¬
sionalis profligatur, utque non consternatas vires,
mox excipiat firmior valetudo. His tandem forrè
obiicient: (10). Quod cùm calor in febri, sit effectus in¬
dignati Impetum facientis: sequatur etiam ex men¬
surâ caloris, indignationem Archei esse metiendam,
& per consequens, quidquid calorem febrilem au¬
get, augere etiam febrim. Respondi ante unius
radicis esse plures surculos, effectus, sive sympto¬
mata
G 2