98
DE
FEBRIBVS.
qui
vias
novit,
itineri
accinctus,
charus
intimis,
&
admissus
in
penetralia.
Etenim
in
Iuvene,
ac
viro
forti,
cùm
febri
minuta,
est
calor
ingens:
ubi
in¬
terim
senibus,
est
febris
laethalis,
ac
ardua,
vix
tamen
calorem
habet
molestum.
Si
ergo
calor,
exhibito
vino
augeatur:
non
proinde
augetur
fe¬
brilis
malignitas.
(8).
Quippe
febris
&
calor,
sunt
ra¬
dicaliter
distincta
(quod
iam
ostendi
per
febres
iuvenum
&
senum.)
Nil
refert;
etsi
caloris
mole¬
stia
parùm
increverit
potu
vini:
nam
cum
foeno¬
re,
id
compensatur.
Eò
quòd
vires
(morborum
unicae
medicatrices)
moderato
vino
augeantur.
Hoc
ipsum
si
penitius,
ac
radicaliter
trutinetur,
reperies,
quòd
calor
non
propriè
comitetur
fe¬
brim:
sed
virium
valorem.
Itaque
quod
Scholae,
in
vino
tantopere
perhorrescunt,
boni
est
indicii
nota.
Laethales
namque
ac
pessimae
febres
vix
calent:
omnísque
febris,
circa
mortem
absque
ca¬
lore
est.
Si
ergo
motus
caloris,
sit
ipsius
Archei,
ad
expulsionem
hostis:
&
vinum
calorem
addat:
ergo
qui
per
vinum
procedit,
juxta
conformitatem
naturae
medetur.
Verumtamen
demus,
calorem
exhibito
vino
majorem,
imò
etiam
febrim
acrio¬
rem.
Quid
enim
inde
aliud
sequitur,
nisi
quod
vinum,
constitutionem
vitalem
adauxerit?
Quod¬
que
Iuvenum
constitutioni
sit
status
iste
propin¬
quior,
quàm
qui
per
refrigerantia
incedit,
vel
non
dato.
vino?
Sunt
namque
media
refrigeran¬
tia,
morti
similiora,
cessationi
à
motu,
&
defe¬
ctui:
calor
vero
à
moderato
vino,
est
medium
si¬
mile
vitae,
&
medio,
quo
ipse
Archeus
utitur.
Et¬
enim
vigori,
statui,
&
crisi,
propinquior
est
con¬
stitutio
caloris
aucti
à
vino,
quam
si
flaccescenti¬
bus
viribus,
languidior
calor
abstemio
fuerit.
Haec
de
vini
potu.
De
aquae
potu
autem
decisio
esto
ca¬
lidam
febrientes
non
appetunt,
nec
sitiunt
tepidam:
frigida