681
104
DE FEBRIBVS.
primariis loquor praecipuè. Imprimis non potue¬
runt Scholae, condigna febribus quaerere remedia,
malis ac falsis imbutae principiis. Non quaerentes
autem remedia, nec ea etiam potuerunt invenisse.
Ergo Medentes, hactenus destituti vero remedio,
febres conati sunt curare, euntes in circulum. Si
qui autem sub illis sunt curati, per accidens id fuit.
(5). Agant Deo gratias, qui vires aegris largitus est, qui¬
bus, febri & auxiliis illorum restiterunt. Medici
igitur, febres postergarunt, loco sanationis, per
ô virium, & cruoris exhaustiones. (6). Absit invidia di¬
ctis, non enim jactantia, aut vana gloriolae cupi¬
do (Deum Iudicem testor) sed haec, me dicere, &
palam scribere coegit humana necessitas, & mor¬
talium commiseratio. Meum ergo expendi talen¬
tum. Credat, & sequatur qui volet. Per me non
stat amplius, si mortales creduli, febribus pereant.
unica nimirum falce amputatur omnium febrium
causa occasionalis. (7). Id remedium est sudoriferum,
quod incidit, extenuat, resolvit, liquat, abradit &
simul abstergit causam occasionalem, ubicumque
locorum ea demum extiterit. Estque universalis fe¬
brium medicina, diaphoretica quidem, insensibili¬
ter, & citra sudorem, praefatos effectus patrans.
(8). Enim verò Paracelsus quanquam arcana haberet
quibus unico haustu quartanam omnésque ex aequo
febres feliciter sanaret: non fuit tamen illi data
causarum cognitio. Contentus Macrocosmi singu¬
las creaturas, in nos introduxisse, sicque simpli¬
cium omnium, & stellarum species, numeros, at¬
que proprietates, arti medicae applicuisse sub cre¬
dulitate: idque non quidem per similitudines, sed
per univocam identitatem tam praecisè scienda vo¬
luit, sub poena Idiotismi convicti. Itaque febrim
non distinguo, si remedii sit summa bonitas. Et¬
enim istud remedium, est Praecipitatus diaphoreti¬
cus