681
105
CAPVT XIV.
cus Paracelsi. Qui omnem sanat febrim unicâ po¬
tione. Hecticam autem, intra lunae cursum. (9). Ore¬
tenus enim assumptus, curat carcinoma, lupum,
& quodlibet aesthiomenum cacoethes ulcus, sive
externum, sive internum, itémque hydropem,
Asthma, & morbum quemcumque chronicum.
Complet enim solus desideria Medentum, tam in
Physicis, quàm Chirurgicis defectibus. Ejus de¬
scriptio, est tam in libro de morte rerum, quàm
Chirurgiâ Magnâ, illamque nonnihil manifestiùs
declarabo, Accipe pulverem Joannis de Vigo pro¬
priâ manu paratum: Nam alioqui admisto minio,
est adulteratus, prout & qualecumque Medica¬
men Chymicum, quod venale extat, fraude ple¬
num est. Hic pulvis, affuso elemento ignis, de
Vitriolo Veneris extracti, cum aqua Regis, coho¬
bandus est quinies, sub finem augendo ignem:
nam fixatur planè. Et est pulvis valde corrosivus.
Qui dein cohobetur decies cum aqua vitae opti¬
mè deflegmata, & vicibus singulis renovata, do¬
nec omnem corrosionem secum abstulerit. Et tum
iste pulvis, instar sacchari, dulcis est. Ideóque
spiritus vini, ibidem appellatur Saltaberi, sive
Tabarzet, quod saccharum sonat. Non quòd in sę,
dulcis sit, sed auferat corrosivos secum spiritus. Adeo
ut residuus pulvis, propriâ nec aliunde mutuatâ
dulcedine, fulgeat. Nam praeterquam quòd ignis
Vitrioli sit dulcis, ipsum sulfur mercurii, tunc extra
inversum, est summae dulcedinis. Fixus est pulvis
iste, & dicitur aurum horizontale. Etenim paucis
absolvi secretum, quod Medicum nobilitat. At istud
parasse, pro prima vice, est ingentis operae, pendét¬
que ejus directio à manu ejus, cui debetur omnis
honos, quia parvulis revelat ejusmodi arcana, quae
mundus nescit, & idcirco vilipendit. (10). Est & pur¬
gatio Diuceltatesson, quae Podagram non minus,
quàm
G 5