681
112
DE FEBRIBVS
cynthidem, elaterium, esulam, id est, mera toxi¬
ca. Deinde, etsi vegetabilium & aromatum essen¬
tiae sint calidae: illorum tamen salia volatilia (quae
nunquam vidistis) sunt temperata. (7). Adeò, ut si
oleum cinnamomi, garyophillorum, lavendulae
etc, noveris transmutare in salem volatilem, na¬
ctus es medicamen temperatum, efficiens quan¬
tum de istis simplicibus sperari potest, in veteri ver¬
tigine, palpitatione, Apoplexiâ similibúsque. Er¬
go qui claves Medicinae tenent hodie, cum nec
adyta intrent, mortales arcent ab usufructu dono¬
rum, quae Altissimus in naturâ disposuit. (8). Clamant
ergo in caelum praestantissimarum rerum potesta¬
tes, se velut frustra venisse, vix quemquam esse,
qui vincula earum solvat, ut benevolentiam, quam
mortalibus debent, persolvant: sed potius evasisse
stuprorum, & adulteriorum praemia. Illa ergo
scientia, quae docet inspicere corpora occlusa, per
sui analysin, ac virtutes illorum absconditas erue¬
re, famula Pharmaceutices non est (ut sonant igno¬
rantium convitia) sed potissima historiae naturalis
tecmarsis est. Incepit namque Pharmacia, primum
à mercatoribus simplicium & herbarum collecto¬
ribus, dein verò, cùm cernerent Medici, non uni¬
cuique opportunum esse, simplicia elixare, con¬
dire & praeparare, negotium istud, simul fuit sim¬
plicium venditoribus commissum. Interim Medi¬
ci, selectiora, & secreta sibi servabant, quibus hono¬
rem posteris suis compararent. Sed tandem, cre¬
scente Medentum ignaviâ, contenti fuerunt, discur¬
rere per plateas, de domo in domum, ex frequentia
visitationum quaestum fecisse, successerunt demum
inde dispensatoria, selectas formulas hinc inde, pro
nutu ignorantiae compilasse, ut in officinis serva¬
rentur, & ostentarentur venalia, magis ad expedi¬
tionem, quàm ad proprietatem. Vnde tandem
Medici,