681
113
CAPVT XV.
Medici, composita compositis nectentes, mille
quandoque simplicium farraginem aegris propi¬
nant, ut si unum non iuvet, juvet saltem aliud. Vel
ad minimum, se excusent, quod juxta tritam nor¬
mam, curam aegrorum gesserint. Haec est Pharma¬
cia hodierna, a qua quantum distet Philosophia
Chymica, norunt quidem qui eandem vel à li¬
mine salutarunt, ignorant verò, soli ignari oso¬
res. Aegrè sanè ferent Galenistae, quod suis igno¬
miniis & contumeliis; per meram lucem respon¬
derim, quodque suam potissimorum remedio¬
rum supellectilem vellicaverim, quare instabunt
(sat scio) hoc modo. (10). Urges, perlas, coralla etc.
in liquoribus acidulis non dissolvi: sed tantum à
salibus dissolventium velut calcinari, ac pulverari,
abscondi quoque, ac fieri invisibilia oculis. Idque
probas per argentum in Chrysulca dissolutum:
quod inde sospes reducitur: ergo non amiserit pri¬
stinam essentiam: & istud detorques ad praefatos
lapides, & probas; quia per salem alcali de tartaro,
praecipitatur rursus idem lapis ad fundum, qui an¬
tea erat invisibilis pulvis, quatenus sal alcali,
combibit salem acetosum qui continebat in se lapi¬
dum pulverem. Sed non cernis, quod imprimis
vestra tyrocinia, hujusmodi dissolutiones doceant,
& magni faciant. Tum etiam quod stomachus ca¬
reat sale tartari, ut dissolutos pulveres praecipitet,
separétque à dissoluente suo, ideóque proponas lu¬
dibrium. Ac per consequens materia Perlarum, Con¬
rallorum &c. semel hoc modo dissoluta, soluta ma¬
neat, & intro ad venas admittatur, cum liquoribus
chymi, adeóque in urinam vel cruorem transmute¬
tur, praestetque quantum pollicemur: Respondeo.
Naturam non opus habere sale tartari, ad separan¬
dum istum pulverem, ab dissolvente suo. (11). Quoniam
edocta est tam à parte ciborum, quàm digestionis
pro¬
H