681
114
DE FEBRIBVS
propriae, hunc pulverem sequęstrare. Sunt namque
quamplurima inter cibos quae hunc effectum pro¬
ferunt. Qualia sunt olera, itémque herbae vulnera¬
riae etc. quibus plerumque sal volatile lixiviale in¬
est. Itémque vina cum albumine ovorum, nedum
separant ejusmodi dissolventia coagulata, à pulve¬
ribus dissolutis: sed & Mercurium praecipitatum re¬
vivificant. Denique ipsamet stomachi digestio, or¬
dinario spiritus vegetabiles acidos, substantialiter
transmutat in salem urinae, salsum, atque volatilem:
qui cùm ampliùs non habeat pristinas vires dissol¬
avendi, quas in aciditate priùs habebat: (12). illico dere¬
linquit (id est praecipitat) pulverem, quem ante oc¬
cultabat dissolutum in sua aciditate: Ideóque ante
fores mezaraicarum venarum, praefatùm pulverem
praecipitat, & exuit. (13). Adeóque sciant Galenistę, quod
scriptores tyrocinii Chymici, adhuc Tyrones sint,
gestiant aliis proponere, quae summis labris degu¬
starunt: adeoque nondum Philosophiae penetralia
adiverint. (14). Sed iterum instabunt Galenistae. Dicen¬
tes, quòd notabiliter lapides Bezoar, cancrorum,
limacum &c. tam pulvere tenus sumpti, quàm so¬
luti in dissolvente acido, prosint, in Peste, febribus,
lithiasi, vulneratis, devolutis ab alto. Quapropter
per me stolidè idem negari perlis, corallo etc. Qui¬
bus respondeo. Gemmas, lapides, & saxa, multam
habere latitudinem, & differre plurimum inter se.
(15). Imprimis namque gemmae, silices, marmora, &
quaecumque crystallinam habent duritiem, nequid¬
quàm agunt, aut patiuntur in nos aut à nobis, nisi
per modum appensi & periapti, idque tantisper
dum ab ore, per recrementa transeunt. Vis horum
ideo languida, quia corpore nimis denso, clausa la¬
tet. Perlae verò & coralla, quaecumque conchilio¬
rum saxatilem duritiem habent, gemmis quidem
in duritie cedunt, attamen proinde nondum con¬
ficiuntur