681
119
SCHOLARIM
HUMORISTARVM
PASSIVA DECEPTIO
atque
IGNORANTIA.
Quam si deinceps defenderint, pertinaci malitia
tegent, atque eandem, Deus indignatus, dete¬
get, iam imminente aetate, in orbis Christia¬
ni utilitatem, & pertinacium confusionem.
PRAEFATIO AD LECTOREM.
Scripseram insolito calamo de febribus,
dumque libellus ad me rediret, vix
eundem intellexi, propter crassa, atque
innumera menda. Mox abinde, utut
vitiosus plane idcirco: attamen infra
paucas hebdomadas desiderari cepit. Vnde censui,
si mendosus, prelo dignus, & expetitus fuisset, quod
alteram editionem, potiori iure ex peteret. Nedum,
ut emendatus prodiret, qui aliorum naevos, & igno¬
rantias ante me commissas, proderet, adeoque vitam
mortalium, quam proxime, atque intime pondera¬
ret, doctrina singulari, ad quam respondere tentas¬
set adhuc nemo hactenus: verum peculiarius, ut
inaudita illius doctrina, primariò vera, quam vis in¬
expectata, stabiliretur fortius. Itaque coactus fui,
mei numismatis diploma superaddere: quò ab Hu¬
moristis, Galenicae Scholae asseclis, meísque osoribus,
firmiter circumquaque tutaretur, traditamque ve¬
ritatem conculcari non sineret. Quapropter rationes
addidi, quibus ostendi vanitatem, & falsitatem
com¬
H 4