681
120
commenti humorum, quibus, Medentes, pernitioso
fundamento, mundum universum circum venere,
caemeteria saginarunt, familias destruxerunt viduas
atquè orphanos, multis myriadibus fecerunt: adeo¬
que se, in culinarum, & comediarum facetios in¬
troduxerunt. Paracelsus quidem exorsus est humo¬
rum fallacias explodere, habetque hodie ubiuis fere
suos sequaces, inter doctissimos viros: attamen
hunc nodum, numquam quis ante me (quod sciam)
ex professo explicare attentavit. Itaque si quis ante¬
hac minatus fuerit, in librum meum de febribus, ca¬
lamum stringere, eo quod inique ferret, me duo prae¬
sidia medendi universalia, nedum evertisse: sed po¬
tissimum demonstrasse, nullùm laxativorum, electiuè
hunc prae illo, humorem subduxisse unquam hacte¬
nus, imò quod essent singula & cuncta purgativa,
merum virus hostile vitae: fortassis iam suum depo¬
net calamum, dum potentiùs, confirmatum idem do¬
gma cernet. Quod scilicet impossibilis sit in natura
utriusque bilis, & pituitae existentia, nugaces inde
complexiones, & morbos oriri edoctos, creditosque,
falsis inniti principiis. Et per consequens, medendi
methodum, iuxta humorum ametrias institutam,
esse fallacem, mera somnia, aniles fabulas, & nuga¬
ces nanios. Debui namque rotunde, sincere, ac can¬
dide agere, quoties de Deo, Veritate, vita, bonoque
publico mortalium, scribendum decrevi. Testem in
hoc, ut & iudicem, imploro, qui Via, Veritas, ac
ipsissima est Vita mortalium. Hanc itaque veri in¬
daginem, & assecutum bravium, sua sub tutela, &
irroratione, lubens exposui. Valete mortales consocij.
Fausta vobis imprecor omnia. Quia vera edoceo.
SCHO¬