681
126
SCHOLARVM HVMORISTARVM
tum duas tandem proferre heterogeneitates) nec
enim potior ratio, cur silex in unicum, & simila¬
rem saltem salem reducatur: quam cruor necessa¬
rio separetur in quatuor humores. Hinc namque
manifestum fit, quod ratio ficti quaternarij elemen¬
torum, sit à priori, respectu quaternarij humorum
in cruore, & nusquam alibi. (13). Alterum autem, & po¬
tissimum Scholarum argumentum, pro humorum
quaternario, non est aliquis formalis logismus:
sed nuda, ac misera inductio, à simili stabilita.
Ajunt nempe. In lacte reperitur serum, caseus, &
butyrum. Id est tria distincta. Ergo in cruore, ne¬
cessariò semper & constitutivè erunt quatuor, eò
quod in aliquorum cruore notent quatuor diversa:
quae scilicet anima, appetituum pedissequa, multo
labore, & figmenti adiumentis, diremsit in qua¬
tuor diversitates. Saepe namque aquam superna¬
tantem notant, quia flava, & subpallida est, eam
ideò bilem flavam, sive fel, nominant (licet non
amaricet, careatque essentiali fellis proprietate.) Se¬
dimen verò circa fundum, ponderosius, ac ni¬
grius quandoque, vocant bilem atram: medio au¬
tem interstitio, rubrum notant sanguinem, in quo,
dum fibras albidas animadvertunt, coagulationis
gelativae matres, eas pituitam dixere. Incisa enim
vena poplitis puellarum, in tepida, telis araneae si¬
miles apparent ejusmodi fibrae, quas pituitam dixe¬
re. (14). At primum annotare debuissent, inappositam
lactis, & cruoris similitudinem, nil docere, aut ur¬
gere. Eò quod aqua supernatans cruori, non sit pin¬
guedo colostri, supernatans lacti: quare vel dispar¬
est agens, vel materia, vel utrumque. Ac proinde
in tanta amborum difformitate, non rite fundari
humorum necessitatem, in cruore. (15). Incuriae enim
Schosae, non advertunt, in cruore nasci partium
heterogeneitatem, postquam se disposuerit, ad mox
ad futu¬