681
127
PASSIVA DECEPTIO. CAP. I.
ad futuram corruptionem. Idcirco heterogeneitas
ista, accusat quidem contentorum factam in morte
disparitatem: at nullatenus proinde vividorum hu¬
morum necessariam connexionem. Quid namque
dicent de illo cruore, qui omni caret prorsus sero?
vel qui per totum uniformiter coagulatus rubet?
Quod frequens est, à multis sudoribus, & potus ab¬
stinentia. Ergone serum supernatans, utina, &
sudor, relicta in cruore, erunt synonyma cum bile
& felle? & unum quid cum ipsa sanguinis essentia?
(16). Ego quidem in herbis unicum faltem succum clari¬
ficatum vidi hactenus: ut pariter unicum cruorem
nostri constitutivum, agnosco. Sanguificationem
videlicet simplicem, & unicam unius hepatis actio¬
nem, uni vocumque, ex indistincto cremore, uni¬
coque stomachi fermento, factum chymum pro¬
fiteor. Quàm sanguificationem, scio meram trans¬
mutationem alimentorum formalem, nequaquam
autem solam duntaxat heterogeneorum appositio¬
nem. (17). Neque enim etsi pars chyli, vertatur in lo¬
tium, proinde culpanda est difformitas agentis he¬
patis: sed recipientis sola incapacitas. Neque enim
ideo lotium, pro quinto humore, amplecti sunt au¬
sae. Nam etsi pars lotij, materialiter remaneat in
cruore, non est tamen de natura cruoris, prout se¬
rum in lacte, alioqui est essentialis pars lactis. (18). A¬
quàm ergo supranatantem (quàm sudorem, serum,
& urinae residuum fatentur, adeo totam credunt
excrementosam) turpiter aequiparant nunc buty¬
rosae parti, lactique supernatanti, elemento ignis
adaequatae: atque aliàs, sero lactis. Et longe turpius,
utrúmque harum, indistincte assimilant felli. (19). Fient
ergo sub uno sanguificationis actu, eademque offi¬
cina, quatuor pariter humores, è quolibet cibo,
quia ab hepatis destinatione immediate principa¬
liter, simpliciter, atque semper intenti: vel fiunt
locis