681
133
PASSIVA DECEPTIO. CAP. I.
bilis commentum. Cùm praesertim, qui ignis na¬
turam imitantur, minime sint humoris biliosi
clientes. (33). Itaque si è fructibus arbor, ex operibus
autem, atque proprietatibus, res quaeque aestiman¬
da sit, monente Verbo Veritatis, non video, quo
usu, fine, necessitate, aut temeritate finxerint bilem
flavam, igneam. Non enim necesse fuit fabulae in¬
star, tres fingere humores quotidianos, ac dome¬
sticos nostri constitutivos, id est, sine quibus non
vivatur. Qui nunquam in rei natura fuerunt, aut
ullam sui necessitatem suggerunt. (34). At quodnam aut
quale viscus separabit utramque bilem superfluam,
ab electo venarum cruore? Renes quidem, separant
lotium pro vesica. An ergo deerit utrique bili suus
separator? Vel sponte, excrementosa bilis, vadet
ad cloacas suas? Etenim non est lotij tanta necessi¬
tas tam in esse, quam in separatore, quanta utrius¬
que bilis: si bilis utraque, sit necessaria ad esse sim¬
pliciter. Siquidem aves commode carere potue¬
runt lotio. Cur ergo natura fuit minus solicita, ut
viscus faceret expurgandae bili, quam fuit ejicien¬
do lotio? Ergone cystis fellis, & Lien attrahent
forte utramque bilem ad se, absque separatoris
subsidio? Imo cum sanguificatio sit actio simplex,
univoca, & scopi naturalis, non potuit sane unicum
hepar, producere simul, ex homogeneo liquore,
quatuor humores, toto elemento invicem diver¬
sos, ac separare procul à se invicem, duos tantùm,
velut nocuos. Alioqui, si hepar sat foret, separan¬
dis suis liquoribus. potiori jure segregasset lotium,
fecissetque necessitatem rerum prorsus frustra¬
neam. Denique si non omnem è cruore bilem se¬
questret, ne quidem in temperatissimo robore, pec¬
cabit necessario semper natura, vel in abundantia
utriusque bilis, in excessu caloris pro formanda
bile, & frigoris simul pro pituita: itemque peccabit
I 3