681
132
SCHOLARVM HVMORISTARVM
pituitae quotidie non generabitur in frigidioribus,
si humores, fiant juxta complexionum dispositio¬
nes? Imo exin sequitur: semper necessario, ac na¬
turaliter, omnem digestionem esse defectuosam,
& vitiosam. Quia nunquam finem, atque naturae
propositum assequetur natura: si naturaliter pitui¬
ta, ut quartus humor cruoris, generetur. In tem¬
peratis alioqui deficere deberent pituita, cum utra¬
que bile. (29). Cur quaeso, cruor abundans vertitur in
axungiam, cum longè facilius (ut ajunt de chola¬
gogis) in bilem mutetur, & minori pondere natu¬
ram aggravet, quam bilis, quae tam obedienter pa¬
ret vocanti solutivo? Curenim sobrie vivens, in tem¬
perata (quam vocant) complexione, quotidie
utramque bilem, in sua reponet receptacula? An
non inde potius liquet, fel, & lienem nutriri alio,
vitalique liquore, quàm qui è sanguine proscriptus,
30 excrementi conditiones acquisivit? Sed agedum,
quis ille humor in Podagra, tam immani dolore
molestus? Ego quidem alibi ex instituto, probavi
esse acidum, quare & iuxta Scholarum instituta
frigere, ideoque longe à bile, & igne diversum: at¬
tamen in Podagra, quam vocant calidam (quo
nempe est acidior, eo quoque atrocior) conque¬
runtur acutissimi doloris, & caloris. Ergo vel bilis
erit acida, nec amplius amara: vel quinti humoris
oblitae sunt Scholae. (31). Idem esto, ac par judicium, in
Colica, & torminibus. In Erysipelate quoque aci¬
dus est humor: quippe qui saponariis mitescit re¬
mediis. Itaque non est bilis, amarumve fel. (32). Dein,
in causticis, escharoticísque (puta in pruno, Igne
persico etc.) est sal causticus, de sorte alcalium: non
autem amarus. Prout nec in Cancro, Lupo, Pha¬
gedaenicis cunctis, ac summe dolentibus. Sal enim
qui rodit, nullatenus amarus est. Quapropter effe¬
ctus, maximè ignei in nobis, rident frustraneum
bilis