681
131
PASSIVA DECEPTIO. CAP. I.
tinet, & cruor aërem. Nunquam poterit subsistere
pituitae ullius in cruorem adoptio. Ac per conse¬
quens, fictum est quidquid de humorum, atque
elementorum unione, similitudine, commistione,
complexione, atque necessitate est edoctum hacte¬
nus. Imo si nondum pituita sit matura, temporis¬
que celeritate praecoci, sit tantum in viâ ad cruo¬
rem: ideoque in venis relicta, mistaque cruori, ut
perficiatur, ac tandem alat: Iam non solum hepar,
erit cruoris officina: sed canalis quilibet venarum,
visceris naturam, quia proprietates, atque officia
continet, hepati praeferetur in sanguificando, &
cruoris perfectione. Imò nec pituita, essentialiter
esset separatus humor, à cruore: non aliàs; quam
uva acerba, non differt essentialiter à matura. (26). Eo¬
dem ergo titulo totus Chylus stomachi, erit pi¬
tuita. Denique, cum pituita sit senio, defectui, &
imperfectioni tributa, morti quoque idcirco pro¬
pinquior quàm bilis, huic etiam naturae magis ini¬
mica: visus esset rerum Opifex severior, qui ejus¬
modi hostem, per omnes venas, cruori adaequate
permistum reliquisset, nec illi receptaculum dicas¬
set. Is inquam qui mortem non fecit, defectus ne¬
cessitates ab origine copulasset naturae humanae.
(27). Denique cum eo dato, proprium iecoris munus, ¬
non esset sanguificatio; perfectius, & plus poterit
jecur operari eminus, in venae cayae confractibus,
quam cominus in propria domo: nisi malint Scho¬
lae, sanguificationem, independenter venis tribue¬
re. Finaliter, si pituita, non nisi sola differat matu¬
ritatè, à cruore, non est essentialiter distinctus hu¬
mor, ac per consequens, quaternarius humorum,
in ternarium migrat. (28). Deinde teste Galeno, fit in
dies duplo plus pituitae (quod probat per tertianam
febrim) quam bilis. Quantum ergo pituitae, non
fiet in sanis, ac perfecte digerentibus? Quantumque
pituitae
I 2