681
130
SCHOLARVM HVMORISTARVM
utramque iterùm excrementitiam & sua in hospi¬
tia reclusam, ac tandem pituitam. Praesertim ubi
fel, tota proprietate, differt à liquore, sanguini ex¬
travenato supernatante. Quibus sex humoribus, si
lotium addideris: iam ordinario constituentur ex
unico cremore septem humores, peritque supposi¬
tum, quaternarij elementalis commentum, figmen¬
tique necessitas. (25). Itaque si unico actu unius hepatis,
haec simul directo, ordinarioque destinationis cur¬
su fiant, cur ex homogeneo cremoris liquore, ge¬
nerat illa tanquam necessaria, quibus ad esse, ut
neque ad bene esse, nullatenus opus est? Sin au¬
tem sint alendo, cur potiùs bilem utramque seque¬
strat in suas thecas, & primaria constitutionis do¬
micilia, quam pituitam? quam videlicet non eru¬
bescunt fateri, liquorem defectuosum, frigidum,
adeoque mortis, erroris, & indigentiae vitalis par¬
ticipem? Atqui volunt pituitam in venis recondi,
ac recoqui in cruorem. Ergo nondum est hoc ali¬
quid, crudum, indigestum, & incoctum adhuc,
nondum humor verus, singularis, nondumque
constitutivus cruoris: cum sit adhuc deficiens, non
secus atque omphacium, vinum dici nequit. Et¬
enim si aquae pit uita respondeat, prout & cruorem,
aëri assimilant: tam perfectus in se unus esse debe¬
ret, quàm alter, tamque necessarius aequaliter, si
sint elementales humores quatuor, ad composi¬
tionem & vicissitudinem nostri, aeque necessarij,
Ludicrum sane id continet, quod humor, à sui de¬
stinatione deficiens, in alium ordinariò mutare¬
tur. Quasi aquae, non esset sua perfectio, destinatio,
ordo, & constitutio: sed in aërem naturaliter ac
scopo Creatori proposito ferretur. Atqui alibi, in
nostris Physicis ostendi, arte aut natura, nunquam
aquam in aërem, nec vicissim hunc, in aquam, mu¬
tari posse. Si ergo pituita, aquam referat, quia con¬
tinet,