681
129
PASSIVA DECEPTIO. CAP. I.
sive venularum, quae vix urinae transmittendae, sa¬
tis sit, adeoque requirerent momentaneam urinae,
cruoris, triumque reliquorum humorum, transmu¬
tationem, à cremore factam. (24). Hoc alibi ex professo,
de sextuplici digestione, toto tractatu explanavi.
Et paragrapho 16. singulariter. Quod è cibis non
fiat bilis, ac 17. quod fel, sit viscus in forma liquo¬
ris, atque necessarius balsamus vitae: nullatenus
autem excrementum. 25. Explicatur curiosa opinio
Scholarum, de usu fellis. 26. Quod natura plus pro¬
felle, quam pro phlegmate fuisset solicita. 27.
Quod separatio urinae, & serositatis cruoris, tota
essentia differat à serositatis separatione è lacte. 30.
Quantum fel importet, supra omnem excrementi
indolem. 31. Quare aves, lotio & rene carere po¬
tuerint, non autem felle. 35. Quod excrementa re¬
num, & alvi, colorem fellis quidem habeant, non
autem felle proinde tingantur, multoque minus
bile. 36. Quomodo stercus, excludat fellis com¬
mistionem. 37. Fellea videantur, quae neutiquam
fellea sint, ideoque perperam à Scholis haec fuisse
praeterita. Item liquorem porraceum, non esse
fellis; probat galli historia, & aliquot experimenta
subsequentia cap. de Pyloro. §. 24. Quae ne cum tae¬
dio hic repetam, inquiret curiosus lector, citatísque
locis reperiet. Etenim si Jecur, utramque bilem, &
pituitam, unà cum cruore generet, cur magnam
illarum partem pro excremento despicit & depo¬
nit? reliquam verò in cruore reservet? cum alioqui
simplicis, & homogenei cruoris, vel nulla deberet
esse partium singularum dualitas, vel non minus
pituitae & cruoris, quam utriusque bilis, eadem esset
necessaria dualitas. Nec ratio alioqui patitur, quod
idem singularis ciborum cremor, quotidie, atque
semper aequaliterque in sex partes secetur: cruorem
nempe, utramque bilem in sanguine retentam, &
utram¬
I