681
138
SCHOLARVM HVMORISTARVM
atrumve colorem alius propendulus: prout de¬
mum alius per strata subviridis erat. (51). Quapropter
commiseratus sum deceptoriam haemorrhosco¬
piam, judiciaque emisso cruore solita, humorum
conimenta, ac faciles aegrorum credulitates. Ario¬
lator namque cruoris inspector, mox peccantis, at¬
que superabundantis nomen, proprietates, itemque
hominis illius mores, complexionem, inclinatio¬
nem, morbi latentis speciem, magnitudinem, exi¬
tum, atque insuper mortis genus, imò & fortuna¬
rum dependentiam praedicere ex humoris conje¬
ctura satagit. (54). Quisquis autem humorum peccave¬
rit in tabula haemorrhoscopiae, capitis diminutio¬
ne proscriptus sit ilico, & nisi mox ilico paruerit,
per infamem secessum profligandus est. Quia Me¬
dicus ad manum habet, suorum humorum pecu¬
liares satellites, qui vinctos singulos, & putrefactos
educant. Sic enim ludificant ignaros, & interim
sic quoque visitationum crebritas stabilitur. Quip¬
pe ex praejudicato norunt, quale erit labumen,
quod assumto suo solutivo, putrefactum recedet.
Etenim etiam maximè phlegmaticus apud illos, si
rhabarbaro usus sit, flavum excernet, minusque
tinctum, si scammoneata sumserit, non autem mu¬
cidum liquamen, quale ab assumtis colocynthidis
magistralibus (sunt namque cuncta composita offi¬
cinarum, scammonea, vel colocynthide, vel utra¬
que tanquam binis suffulta columnis.) Saepè etiam,
quem hic judicat biliosum, alter vocat sanguineum,
sin autem pituitosum quem putant, viderint semel
iratum, mox etiam bile aestuare contendent alij:
Potataque scammonea, unus alterum deridet, si
separatim vocentur, quod bilem à sanguineo, adeo
copiosam eduxerit, sibique ut artis gnaro, merce¬
dem intensiorem deberi, occulte eo ipso insinuat.
Nam in rei veritate, fraus, & fructus dolo con¬
nexus,