681
149
PASSIVA DECEPTIO. CAP. I.
atrum spissumque liquorem frigidum terrestrem?
An enim hoc fine, Lien tot arteriis dives, quod
sibi non habeat viscus par, in tanta pulsuum vitali¬
tate, ut videlicet bilem flavam, in atram deturpan¬
do coquat? Quomodo atra, differet à flava, si uno
caloris puncto, fiat hoc aliquid? Nonne id est calori
coquenti, totum naturae negotium concredere,
absterritis proprietatibus formalibus? An locus
erit in Liene, allabenti peregrinae bili, si aliunde, è
venis & arteriis, suis necessitatibus sit satisfactum?
ubi ergo in limine, ac foribus lienis praestolabitur
adventans bilis, si gratus hospes, iam domum obse¬
derit? An Lien, innato venarum, & arteriarum
sanguini valedicet, ut adventantem bilem in se re¬
cipiat, ad excoquendum, in atram sordem? Quid
si bilis torreri dicatur, in ipsis venis: cum omnium
venarum calor, sit dumtaxat moderatus tepor, non
fiet ex igneo liquore bilis, frigidus alter? Nec est ra¬
tio, cur venae, à lecore furentur ministeria sangui¬
ficandi. Neque etiam, cur in venis, prius decoctâ
atrâ, dein ferretur ad Lienem, quaerens sibi novum
hospitium. Nec demum hactenus comprehendi
possunt venae, coctrices flavae bilis, in atram. Quis
demum fomes ille, qui bilem flavam, absque ne¬
cessitate torreat, in aliud, & pejus excrementum?
Etenim dum de officinis naturae loquor, scio nil
moveri à seipso, nec stultos esse calores, nulli fini
intentos bono: ut nec digestiones, ab ipsa natura
propositas in obiecta ridicula. Etenim si venula sit,
qua Lien, in stomachum, inspiret digestivum fer¬
mentum, ac vigorem vitalem, non video cur idcir¬
co, tot atrae bilis figmenta conveniant: unde cathe¬
natim tot calamitatum turmae sunt secutae. (76). Quam
ineptum enim, finxisse teterrimam naturae scoriam
(ut fatentur) repudiatumque, ac horridum excre¬
mentum, stomacho in deliciis esse? appetitum ejus
curare?
K 3