681
148
SCHOLARVM HVMORISTARVM
cum, acidum, vomitu reiectum, qui in terram de¬
cidens, eandem fermenti modo attolleret. Unde
multa consequenter collegerunt absurda. 1. Quod
istud acidum excrementum, à colore vocari debe¬
ret melancholia, sive atra bilis. 2. Quod fiat quan¬
doque à propria sua materia: saepè tamen à flava bi¬
le recocta. 3. At non scitur adhuc ex utra materia,
ut neque coquina illius ferculi. (75). Cum flava bilis,
alioqui, citra confusionem, non posset deferri ad
alienum Lienis hospitium. 4. Bilem, humorum
quam volunt calidissimam, & igneam, ajunt, per
cocturam, redigi in terreum humorem frigidum,
& siccum. 5. In atrum, ab aqueo, & flayo. 6. In
acidum, & fermentantem, ab amarissimo felle.
7. Cur igitur bilis flava (fel inquam) proprio folli¬
culo, nunquam recoquitur in atram? Cur ad hanc
coctionem, alienum limen mendicat? Quotidie
opus fuit recoctione bilis flavae, si recoquendo, in
pejus festinet? Quare natura, quae semper facit è
possibilibus, quod est optimum, non expellit cum
sordibus alvi bilem, quam commutat in deterius
per recoctionem? Sin Lien sit atrae bilis officina:
non est illi tantus quotidie calor, qui sit retorren¬
dae bili satis. Aut si caleat, quomodo, è bile flava,
calida, fiet humor frigidus? Cum potissimum Ga¬
lenus velit mel, diversis auscultans intemperiebus,
mutari in diversos humores, intemperiebus illis
conformes? Quasi decoctum liquidum, vires sac¬
chari amitteret, oppositasque indueret, eo quod in
syrupum vel illinctum inspissetur. Quare fel hacte¬
nus, quocumque artificio recoctum, nunquam aci¬
ditatem assumsit? Qua enim via, quove ductore,
vel impulsore, flava bilis in Jecoris officina, cruori
exquisite permista, & homogenealiter coorta, du¬
cetur ad Lienis vas peregrinum, ut ibidem, torren¬
do, fiat atra bilis, si Lieni sit proprium condere
atrum