681
147
PASSIVA DECEPTIO. CAP. I.
exiles, ac tenuissimi venarum ramuli, continuo
lotio transmittendo occupati, nec venae hepatis,
directè in Splenem respiciant: non video quomodo
atra bilis, ab hepate separata, ad Splenem defera¬
tur. Potissimum ubi magna lotij affluentia, & cruo¬
ris abundantia sursum defertur. (73). Utraque autem bi¬
lis, deorsum, ad sua separatim collegia, opposita
confusione, in tam exilibus venis, officinae san¬
guificationis, ferri deberent. Non ergo à Jecore,
deferri potest atra bilis, quam dicunt excrementi¬
tiam: quin potius Lien alitur, ex venis, & arteriis
lienaribus, juxta consuetum aliorum membrorum.
Nec Lien vivit ex proscripto excremento, neque
est cloaca corporis, pessimique humoris. Si nam¬
que Lien à Jecore, atram bilem desumere debe¬
bat: quare non est vicinus hepati? Quare solus
Splen, inter viscera, nutrietur excremento horri¬
do? Et quà tandem depellet supervacaneum hoc
pernitiosum recrementum? An per stomachum,
ejusque orificium, tam nobile ac sensile, iam latri¬
na ultimi erit excrementi? Adeone malignum hoc
labumen, appetentiam suggeret stomacho? Quor¬
sum enim recoquetur scoria, iam toto genere, pro¬
scriptione, & proprietatibus reiecta? Stomachus
vicem cordis aemulari conceditur: ergone conve¬
niens fuit, quod stomachus, conceptusque ejus ci¬
bus, totaque totius inde oeconomia, contagio ma¬
ligni recrementi, quotidie contaminarentur? An
enim id non fuit naturam, ejusque creatorem, à
creationis initio inexcusabilis incogitantiae, insi¬
mulasse? Nonne folliculus aliquis separandis faeci¬
bus fuisset aptior, si ulla esset atra bilis, quam quod
nobile viscus Splenis, tot arteriis praegnans, & no¬
bile viscus stomachi, pessimi excrementi fierent
refugia? (74). Sed quo telo, tanta defendunt Scholae, ,
deliria? Ajunt enim. Aliquando visum, atrum suc¬
cum,
K 2