681
154
SCHOLARVM HVMORISTARVM
vertite sodales, quod nullatenus cogamur, ad com¬
mentum quatuor humorum: Etenim quae diarihea,
cholêra, & vomituum faeculentiis excernuntur,
non sunt humores Scholis jactati, sed sunt excre¬
menta, quae morbus vindex fabricat, & expellit:
prout & quos laxativa ejiciunt, sunt integri cruoris
corruptelae. Quodque illic morbus vindex agit, Id
heic, laxativum, multo scilicet compendio, exequi¬
tur. Neque enim morborum ianua, fictis humo¬
rum persuasionibus clauditur. Cum juxta Philo¬
sophiam, Nunquam ex ente transmutato eliciantur
illa, unde in fieri esse, naturaliter constituitur. Por¬
rò quamtum vis sat alibi probaverim, non esse ele¬
menta quatuor, nec eorundem congressum, ad fa¬
bricam corporum, quae mista creduntur. Indeque
consequens, non esse disparem secoris actionem,
in procreatione semper quatuor humorum. Atta¬
men quò scholae cernant, quali fulcro nitatur, tota
illarum, in Medendo, basis, agam ex mera illarum
concessa, & tradita doctrina. (85). Enimvero, si non per¬
maneant elementa cum suis formis, in misto: nec
etiam poterunt permanere illorum proprietates:
cum ipsae formae, sint immediata subiecta inhae¬
sionis suarum proprietatum. Sin vero malint, ele¬
menta permanere cum suis formis, in misto: iam
vel formae istorum, non erunt actus substantiales,
at solum vincula elementorum. Redibunt namque
semper integra, è singula suppositi conquassatione.
Obdormient scilicet tantisper, formae elemento¬
rum, dum praesidebunt formae misti: ergo cum
forma misti, sit necessario purus, & simplex actus
ultimatus: non potest esse quadruplex (imò quan¬
tumvis materialia, ac remota materiae illius princi¬
pia, essent ipsa actualia elementa) & per conse¬
quens, non est ratio fingendi quaternarij humo¬
rum, ex parte agentis. Eo quod actio sanguifica¬
tionis.