681
153
PASSIVA DECEPTIO. CAP. I.
mone inventae, in paganos diremtae sunt, & à Scho¬
lis hactenus subscriptae. Et enim diabolo aptae, quia
confusiones Medendo, fallacias, & mendacia con¬
tinent; ideoque neces quotidianas pariunt, lumen
naturae obscurant, figmenta plausibilia praesuppo¬
nunt omnibusque exemplis a pari, destituuntur:
tantoque illae fabulae aridiores, stupidiores, perni¬
tiosiores, ac temerariae magis, quo in cladem mor¬
talium creduntur tenacius. (83). Vertiginosus itaque to¬
tus, Galenus, qui totum mel, nunc in sanguinem,
nunc in bilem, verti asserit. 1. Primo defuit huic
temerario assertori, nuntius, qui certiorem redde¬
ret quid, quantumque de mellis totalitate esset
factum. Adeoque temeritatis & figmenti, totus est
suspectus. 2. De est affirmanti veritas. Siquidem in
natura, deficit bilis, ideoque & complexio choleri¬
ca. 3. Ille enim, qui membrorum proprietates per
ingentia volumina, solis attribuit elementariis qua¬
litatibus: ex solo actuali calore hepatis unius, qua¬
ternarium humorum, in unica sanguificationis
actione, constitui scribit constanter. Cum tamen
actualis calor, in unico membro, nequeat non esse
simplex, uno eodemque tempore. Discat ergo Ga¬
lenus, verius somniare de mellę, & sanguificatio¬
ne. (84). Nec abscedat ad puerilia, credendo quatuor
victrices, & contrarias complexiones elementales
simul in hepate stare, quarum singulae, ex univoco
chylo, suum sibi effingant humorem, in unicum
cruoris subiectum connectibilem, indeque deci¬
duum, ad pharmaci solutivi placitum. Desistat in¬
quam credere, quod ob solum, simplicemque calo¬
rem diyersificentur humores, unico ex melle, vel
chylo. Cum non attendat miser ille, Medicinae
Princeps, per hoc requiri in temperato ecoris ca¬
lore, simul totidem calores, supposito entis diver¬
sos in tepefaciendo, pro totidem humoribus. Ad¬
vertite
K 5