681
157
PASSIVA DECEPTIO. CAP. II.
si. (16). Defectus Scholarum. (17). Bilis, à Scholis ostensa,
est cruori per accidens, non autem de essentia. (18). Iterum
per suppositionem falsi. (19). Scholae debebunt velint nolint de¬
glutire, duo Authoris axiomata. (20). Iterum conniventer
supponitur error Scholarum. (21). Iterum supponitur. (22). Ab¬
surda aliquot atque pudenda, proponuntur. (23). Scholarum
tecta blasphemia. (24). Fel, viscus vitale. (25). Paganos non
fuisse illuminatos dono Medendi. (26). Muccum, nec pituitam,
ut neque cerebri esse excrementum.
ENIMVERO tantopere radicatus est humorum
numerus, quod semel eosdem refutasse non sit
satis. Adeoque cum non satis doceatur, quod non
satis discitur, cogor repetere per superfetationem,
quae iam superius ad longum demonstrare attenta¬
vi. Siquidem in hoc cardine, totus medendi versa¬
tur rhombus. (1). Etenim miratus sum saepissime, quod
pugna elementorum, mistionum, & complexio¬
num figmenta, per tot saecula, orbem christianum
dementarint hactenus. quodque horum falsitatem
ad verterit nemo. Ubi tamen res tua tunc agitur, pa¬
ries dum intimus ardet, cuique suus. Tantoque per¬
nitiosius perpetuarit haec caecitas, postquam Medi¬
ci, sua somnia in rem Medendi introduxerunt. Et¬
enim per haec commenta, Vniversam morborum
familiam, horumque sanationes, in suas nugas,
astipulante mortalium credulitate, transtulere. In
se quidem plane erant ridicula, ac scenica, nisi lacry¬
mis, luctu, planctu, ac Miserorum commiseratione,
totum, per vices, vicosque populum Christi, reple¬
rent quotidie, familias destruerent, viduas, & or¬
phanos proferrent impunè. Denique ad praefatas,
caecasque Medentum temeritates has, ficti sunt hu¬
mores totidem, ad numerum scilicet quaternarium
elementorum. Horum nempe ametria, morbos forte
universos constare, ut & consequenter sanitatem,
ex sequestratiatorum putaticiorum abundantia:
Sanitatis tandem redintegrationem, ac conserva¬
tionem