681
158
SCHOLARVM HVMORISTARVM
tionem (utut vitae brevitatem causaret praefata hu¬
morum cruorisque sequestratio) recuperari. Vah
crudele Medentum Scholarum dogma, atque fa¬
cinus sceleste! Itaque non sat semper, credulorum
fallacias passivas, pernitiosasque Scholarum in¬
ventiones, & continuatas demum subscribendo
ignavias, in stuporem usque, & gemitus frequentes,
sum serio detestatus, & apud Dominum Jesum
meum, conquestus, quod genus humanum, sub dae¬
monij fraudulentis technis, tanta credulitate, sese
substraverit tam pertinaci, & atroci crudelitati, sub¬
sternatque aeque constanter etiamnum hodie. Prae¬
sertim ubi in exterioribus, nullum, hujusmodi nu¬
gae reperirens fomentum. Rogavi itaque clemen¬
tem Naturae parentem, dignaretur aliquem suscita¬
re, cui dos esset, refellendae tantae mortalium, at¬
que Scholarum hebetudini. Certè enim imprimis
constitit mihi ex tanta, tamque constanti caecitate,
nos mortales, planè nihili, nec quicquam sapere,
ne quidem in naturalibus, nisi superne, manus O¬
mnipotentis, per columnam ignis, in tanta nocte
illuminet. (2). Siquidem imprimis existentia ignis ele¬
mentalis, prope globum Lunae, superantis sua
sphaera, regionem aëris multoties, prorsus in se lu¬
dicrum commentum continet, tantoque magis
adynaton, quod inde per tot centena milliaria, &
trans aëris frigidissimum clima, penetraret inces¬
santer, vocatus scilicet accersitusque, vel sponte
descendens ignis, contra propriam suppositae suae
levitatis regulam, adeoque violenter aëri commi¬
scetur, simulque inita pace, pactisque faederibus,
unà violenter descenderent eminus deorsum, Ignis
& aër, ad singulorum seminum imperia, mistio¬
numque constitutiones, singulis momentis novas,
etiam insolitas. (3) Dolendum sane, atque summe mi¬
serandum, quod diabolica hujusmodi mendacia,
quae