681
159
PASSIVA DECEPTIO. CAP. II.
quae in Aristotele ridenda, & connivenda erant,
etiamnum hodie, à tot saeculis, perseverent, non¬
dum destiterint, nondumque surrexerit aliquis,
qui tantae caecitati, non sit patronus. Quae tamen
nullo conceptu, nulla fide, nec ulla veritatis chla¬
myde, obvolvi potest. Potissimum, quod ab hisce
scholasticis fabellis ductoribus, humores quatuor
excogitati, imò etiam obedire coacti, sui natura vi¬
derentur, & consentirentur officiis, itemque pro¬
prietatibus mistionum, ac velitationum, intesti¬
nam mortis, morborum, ut quoque sanitatis spem,
atque regulas continere. Quae tamen non nisi in¬
nato Cacodaemonis odio, ac suggestione, perque
continuatam Scholarum subscribendi ignaviam
stetere credita, velut naturae principia, Deo Condi¬
tore sic permittente, ordinata. Ad versus quae cun¬
cta, unicum sufficere deberet, Quod nimirum I¬
gnem, extra numerum elementorum, imò & sub¬
stantiarum censum, submoverim, impossibilemque
elementorum commistionem, pro corporum (quae
mixta creduntur) constitutione requisitam, demon¬
straverim. Sic ut nemo sanae mentis, deinceps, ne¬
cessitatam paritatem humorum, cum elementis,
possit, aut debeat admittere. Etenim fuit humorum,
quam elementorum fallacia, abstrusior in populo,
minusque pervia: sed quod à Doctis, ac judiciosis,
consensa fuerit, habendum pro commiseratione,
proximo debita: quae ut populi credulitates deflet:
ita hebetudinem Scholarum, atque constantem
indagandi ignaviam, sive incuriam, incusat. (4). Quod
autem Catharri demens deliramentum, pariter
mundum mire afflixerit, ac mecum saepius occasio¬
nes rimatus, quo nimirum fonte, tanta scholarum
hereditaria caecitas, & in asserendo, tam inveterata
pertinacia prodirent: (5). Tandem cognovi, utriusque
Custodis errantis ignorantiam, fecisse occasionem
labendi,