681
160
SCHOLARVM HVMORISTARVM
labendi, in miseram, subscriptamque decidentium
humorum confessionem. Nimirum saepè quis per
auram frigidiorem, mox gutture, cervice, denti¬
bus, vel humeris perculsus, credulusque, putat, iuxta
Medentum assertiones, defluere creditos humores,
ad loca, frigore percussa. Cum alioqui frigus, ut
est natura sui, repercussivum, potius procul à se,
averteret decubitum humorum, Catharro subser¬
vire putatorum. Ast multa hodie phlebotomia, fre¬
quensque solutivum, sicut robur partium minuunt,
minutumque, in posteros dimittunt: ita non mi¬
rum sanè, ab iniqui aëris endemate, vel alioqui fri¬
goris excellenti iniuria, partes percussas, atque ante
debilitatas, facile pati in propriis officiorum, ac di¬
gestionum functionibus. It nimirum producta de¬
genera, causam mali ibidem nati, non autem aliun¬
de isthuc deflui, patefaciant. Licet interim ista pro¬
ducta aliena, nil commune habeant, cum quatuor
suppositis humoribus: multoque minus, horum
convincant defluentiam posteram. Quorum ta¬
men falsitas, tanti est momenti: quod assertorum
humorum thesis, nequeat non; hebetudinem, &
incogitantiam Scholarum, in suis medendi prin¬
cipiis, necessario abusu pernitiosissimo, mortali¬
bus involvere. Quippe, quod inde ars medendi,
morbus, sanitas, vitae, atque tandem mortis neces¬
sitas, consequantur. Quod proin hoc loco lucidius,
in beneficium proximorum deceptorum, iterum
explicabo. Atqui principio resumam Scholarum
thesim qua fingunt cruorem, è quatuor diversis, &
connexis humoribus componi. (6). Videmus nempe,
quod post contusionem membri, primo sequatur
tumor, qui statim plerumque rubet, ac dein lazu¬
reo colore mutatur, mox ab inde livet, postea ni¬
gricat, ac postremo flavescit, longeque in circulos
dispergitur. Itaque iuxta humoristas, cruor iste,
primò