161
PASSIVA
DECEPTIO.
CAP.
II.
primò
in
atram
bilem
migrat,
&
haec
tandem,
in
bilem
flavam.
Sicque
humor
liquidior,
pertinacis¬
sime
resisteret,
essetque
atra,
longè
facilioris
dissi¬
pationis,
quàm
flava.
Sicque
non
atra
ex
flava:
sed
retrogrado
planè
modo,
haec
in
flavam
mutaretur.
Quod
est
invito
Galeno,
qui
nunquam
atram
novit
reverti
in
bilem
flavam.
Quin
potius,
cruorem
o¬
mnem,
immediate,
ac
naturaliter
in
bilem
flavam,
per
sui
alienationes,
contendere
scribit.
Huc
spe¬
ctat
doctrina
inaudita
de
febribus.
cap.
de
soluti¬
vis.
Ubi
nempe
ostendi,
quod
iuxta
virus
solutivo¬
rum,
diversimode
cruor
transmutetur
per
sui
cor¬
ruptionem.
Id
nimirum
in
contusionibus
contin¬
git,
cruorque
extravenatus,
ac
vitae
sodalitio
sensim
destitutus,
paulatim
quoque
tam
partium
affecti¬
bus,
quàm
cruoris
corruptelis
variis,
auscultat.
Non
autem
quod
excrementorum
demortuorum
varie¬
tas,
aut
corruptelae
difformitas,
compositionem
cruoris,
testari
possit,
aut
debeat.
Enimvero
Scho¬
lae
supponunt
pro
Medicinae
institutionibus:
(7).
Quod
flava
bilis,
sit
unus
de
quatuor
constitutivis
cruo¬
ris,
felleus
nempe,
&
amarus:
ideoque,
quod
qui
quandoque
per
vomitum
rejicitur
flayus,
&
amari¬
cans,
sit
ipsamet
bilis,
imò
fel
ipsum,
essentialiter¬
que
coincidens
in
identitate,
cùm
praefata
bile,
&
felle
originali,
quae
ambo,
è
cibis
quotidie,
ad
cruo¬
ris
constitutionem,
fabricari
contendunt.
Bilem
nempe
ad
cruoris
compositionem:
fel
verò,
tan¬
quam
excrementum,
in
thecam
suam
subter
iecur¬
relegari,
ut
inde
per
alvi
sordes
foras
vadat.
Quod
autem
per
vomitum
rejicitur
flavum,
amarum,
sub¬
inde
porraceum,
&
aeruginosum
colore:
hinc
nem¬
pe
probant
ipsam
originalem
bilem,
quae
cruori
ex¬
travenato
supernatat,
debere,
velit
nolit,
natura¬
liter
esse
amaram,
ac
felleam:
ac
iterum
vice
versa,
veritatis
penuria,
bilem,
cruoris
constitutivam,
debere
L