681
164
SCHOLARVM HVMORISTARVM
tam est infamis ignorantiae plenus, quod nihil
aeque. Siquidem 1. constat. Quod flavedo urinae,
non sit ex felle, nec amara. 2. Quod promptius, si
fel fieret in hepate, & non ipso viscere folliculi sui,
à Iecore in renes secederet, quam quod contra o¬
mne naturae decus, à stercoribus repeteretur quod
prius semel esset reiectum atque pro scriptum. Nam
in rerum natura, aut in renum diversorio, nunquam
fuit fel, aut bilis. Quodque stomacho aberrante fit,
& rejicitur amarum, nunquam fuit fel, aut bilis: sed
merum ejus recrementum. (12). Ideoque bilis amaror,
nullatenus recte infertur, ex amaritudine peregri¬
narum sordium. 3. Non sat probatus est bilis ama¬
ror in lotio, cujus ne minimum unquam fuit ve¬
rum. Nemo hactenus ex tot saeculorum Medicis,
urinam amaram, gustu invenit: vel asserere ausus
fuit, nisi figmentis paganicis subscribendo: nec gut¬
tam liquoris, cruori extravenato supernatantis,
ullam, ullus unquam degustare ausus fuit: sed o¬
mnes universim maluere paganicis fabellis subscri¬
bere. Nec minimum dubitarunt, quin ille super¬
natans liquor, esset mera bilis fellea, flaya, & ama¬
ra. Nec tentarunt cognoscere, ullam fellis, aut fi¬
ctae bilis amarorem urinae inesse, ne quidem urinis
Ictericis. Quod tamen summe esset verum, & inex¬
cusabile si vel unica fellis gutta, tribus libris urinae,
permisceretur. Sin autem aliquis unquam urinam,
vel praefatum, supernatantem liquorem cruori, ca¬
su, aut volenter degustarit, nec resipuerit à bilis per¬
mistione, necessitateque fellis: Iam dedit testimo¬
nium suae pertinaciae, & ignorantiae. Nam omnis
humor felleus, naturaliter semper amaricat: sed
nec supernatans liquor iste ut neque urina amari¬
cant. Ergo non sunt humores fellei. Itaque ex ten¬
tandi incuria, maluerunt fabulis subscribere, falsa¬
que pro veris credere, atque tutari pertinaciter;
quam