681
165
PASSIVA DECEPTIO. CAP. II.
quam indutam opinionem istam deserant. Ast ef¬
fectus inde prodeuntes, luxit omnis posteritas, to¬
tusque adhuc hodie orbis Christianus mecum plan¬
git. Itaque unus saltem experiatur quae dixi, quae¬
que sine incommodo, aut periculo statim experiri
poterit, & dolebit vir probus omnis, tantam tot
saeculorum ignorantiam, ignaviam, & atrocem po¬
puli Christi deceptionem passi vam. (14). Ergo quam
Scholae dicunt bilem flavam, tam in lotio, quam
in cruoris composito, nec bilis est, nec amara, nec
fel, nec unus de fictis idcirco quatuor humoribus
elementalibus, nec elemento ignis respondens,
cum ignis, nullatenus sit elementum. Nescitumque
hactenus, quem gustum haberet, unus ex istis qua¬
tuor suppositis humoribus. Imo quoties morbos
accusant biliosos, dysenteriam, Erysipelas etc. et si
os amaricaret subinde. Liquor tamen ex erysipe¬
late emanans, non est amarus: sed planè ex acido
salsus. Is inquam humor, de cujus ardore conque¬
runtur Scholae in erysipelate, vocatur acerrimus:
cum interim nec acrimoniam, neque amaritudi¬
nem ullam prae se ferat. Suntque inconstantes in
hoc; cum acrimonia tamen humorum, tantundem
ab amarore distare deberet, quantum piper à colo¬
cynthide, vel cucumere asinino. Adeoque tam
oscitanter, & inconstanter, de proprietatibus suae
bilis Scholae egerunt. Quod in Jure, testis varians,
sit omni fide indignus, habeatur pro insipido, vel
falsario, sitque ad restitutionem cogendus, quan¬
tum alteri, suo testimonio, laesionis attulerit. (15). Sed
agedum, supponamus (non autem credamus) su¬
pernatantem cruori liquorem, esse bilem felleam,
& de naturali compositione ejus. Saltem iste
cruor, cui iam bilis ista supernatat, non esset am¬
plius cruor, si unum de quatuor sui constitutivis
defecerit, factaque sit segregatio thori, compo¬
nentium
L 3