681
183
PASSIVA DECEPTIO. CAP. III.
num. Elenchus ergo sit. Venenatum pharmacum
de cibis, potu, & cruore, patravit amarum laticem:
ergo fel est, & bilis. Itemque stomacho male se
habente, patravit excrementum amarum: ergo est
fel, & bilis in hepate procreata, & in stomachum
indirectis tubis, transfusa. Indiscretum planè fi¬
gmentum, quod bilis sit pars intenta per naturam,
& à Jecore fabricaretur, quae passim à corruptio¬
ne solut ivi pharmaci, vitioque digestivae, in cho¬
lêra, dysenteria ec. nascitur causis propriis. Quasi
proles, effectus, fructus, & producta errorum, sint
pars constitutiva cruoris nostri. Igitur quod Scho¬
lae nominant partem cruoris nativam, comparem
cum putrente chylo, ac bilem sive fel. Id totùm, est
merum excrementum, ab agente naturali, male dis¬
posito, alienatum, & degener. Sic etiam aurium
sordes, fel erunt, si flavedo, & amaror sufficiant, ut
fel dicatur. Quo dato, iam flavum, quod per vo¬
mitum, ut stercus, rejicitur, consanguineum & de
familia cruoris erit. (11). At saltem volunt Scholae fla¬
vum, & amarum, subter tertianae initia rejectum,
fel denuntiare infallibiliter. Probant nempe fel,
ex Tertiana: & hanc iterum, probant à felle reje¬
cto, esse felleam. Imprimis non considerant. Sive
ejusmodi vomitus successerit à paroxysmo febrili,
sive demum benevalenti, ab inordinata caena etc.
Quod tamen proinde non mutetur proprietas, aut
natura illius excrementi. Alioqui tanta meracae bi¬
lis eiectio, importaret Tertianae pessundationem,
si haec, à bile causaretur. Quare nec bilis est, neque
fel: sed merum stomachi, & iejuni intestini, excre¬
mentum. (12). Quia quod initio Tertianae ejicitur fla¬
vum, non venit de Iecore aut felle, adeoque de of¬
ficina bilis: sed venit non eminus ab orificio sto¬
machi, ubi scilicet ejus est nativitas. Non autem
de hepate: cum febrim nec tollat, nec diminuat
saltem.
M 4