681
184
SCHOLARVM HVMORISTARVM
saltem. Itemque deberet per ignota compita, dedu¬
ci ab hepate ad stomachum. Quare nec facile, nec
praesto (prout alioqui praesto adest in simili vomi¬
tu, & cholêra) nec tuto, nec impermistum posset
eo pervenire, longeque tutius à felle, in Intestina:
& ab hepate, retrorsum per venas Mezenterij,
quàm ad sensibile stomachi orificium, tranfretaret.
Procul nimirum, tam bilis officina mentita, quam
ipsamet Tertianae sedes collocantur à stomacho, ut
hic, sit ordinarium, in hisce malis emunctorium.
Cur ergo fel ad stomachum potius, quàm ad inte¬
stina, longe proniora, & aptiora defertur. Nam si
alibi quam in stomacho, sit generatum illud ama¬
rum excrementum, impertinenter prorsus, reoque
ductu defertur ad stomachum. Itemque sextuplo
plus, saepè unico vomitu rejicitur hujus flavae, &
amarae saburrae, quàm ferat capacitas folliculi fel¬
lis. Qui proinde hospitium illius sellis, esse non po¬
tuit, ut nec capacitatem in hepate, pro sui genera¬
tione obtinere, nec hospitari inter hepar & stoma¬
chum, absque laethali noxa, confusione plena. Sin
vero sit fel, & productum ipsius stomachi: iam sto¬
machus fellificationem ab hępate furatus est. Iam¬
que alio hospitio, ductore, & aequivalente fabro,
fiet bilis, ac fel extra hepar, quam quo univocus se¬
cum cruor paratur. Aut certe nulla bilis, est de es¬
sentiali composito cruoris. Fort assis ergo haec bi¬
lis, hocque fel, quod rejicitur per vomitum, ano¬
malo loco, & errante fabro fit? Atque ideo necessa¬
rio, nec bilis erit, nec fel. Atqui nondum de alia
bile cruoris constat. Iniurium est ergo cruori, hu¬
jusque innatae bili, si qua esset, fundari, ac probari,
per excrementum, quod nunquàm principiis, aut
officinis biliosis, est paratum. Imo exin par Ius, &
licentia est, quicquid biliosum suspicatur, compa¬
rari in essentia, colore, sapore, & efficiente, huic
excre¬