681
185
PASSIVA DECEPTIO. CAP. III.
excrementò virulento, per vomitum excreto, in
Tertiana, aliísque nauseis, itemque illi, quod in
cholêra tam sursum, quam deorsum, atque in solu¬
tivis, continua fabrica expellitur. Adeoque iam ex
hinc liquet, antesignanos bilis Inventores, temera¬
rio, & inconsulto ausu, introduxisse bilem, pro
cruoris elementali appositione (quàm compositio¬
nem vocant) falsoque asseruere illud flavum, &
amarum evomitum, esse fel, & bilem, de efficien¬
tia lecoris, & constitutione cruoris. Et enim quam
incertus & stupidus est finis, genitor, separator,
missor, ductor, via, & canalis, quibus ista bilis, ab
hepate ad stomachum, retrogrado motu delegare¬
tur? Nisi malint stulta horum esse obsequia, & ne¬
cessitates. At nunquam haec examinarunt Scholae:
verum celeri trans pontem, lutumque pede, praete¬
rierunt, unde anxietates ab absurdis formidabant,
quasi soli lucro inhiantes: quae tamen majori emo¬
lumento indagassent, quam quod quotidie ad scri¬
pta Galeni, suas centurias superaddidissent. Neque
enim minus differt excrementum à cruore, quàm
cadaver suis, ab homine. Nam cadaver, vixit quan¬
doque: excrementum autem istud, nunquam. In Je¬
core autem nullam formari bilem, iam probatum.
Sin bilis quoque alibi, quam in Iecore fiat, ex sup¬
posito Scholarum quoque, non erat vera bilis: mul¬
toque minus, ab illius (excrementi scilicet) essentia,
probabilis ęrit bilis essentia. Quod si vero, bilis,
aliquo pede, in familiam excrementi, originaliter
intraverit, iam eo ipso, erit humor alienus à bile,
quàm nihilominus seriâ intentione, per naturam
nostram intendi, patrari, & optari Scholae jubent,
tanquam per elementalem necessitatem commo¬
nitae. Saltem intelligere nemo sanae mentis, potest,
cur venae stomachi (quas nullum prorsus unquam
chylum sorbere posse, demonstravi alibi) allicient
ad se,
M 5