186
SCHOLARVM
HVMORISTARVM
ad
se,
velut
amicum,
quod
hepar,
quodque
venae,
ac
tota
corporis
oeconomia,
exilio
dignum,
serio
semel
aversata
sunt.
Cur
videlicet
tam
flagitiosa
sarcina,
aliunde
genita,
notha,
atque
peregrina,
duceretur
ad
stomachum;
qui
cordis
sensum,
nobi¬
litates,
passiones,
atque
teneritudinem
possidet.
Inverso
sane,
confusoque
rerum
ordine,
sordes,
ad
cordis
rythmos
exprimens
viscus,
detruderentur,
si
aliunde,
ut
exotici
adoptarentur.
Quis
ille
amens,
ac
devius
ductor,
qui
talia
ad
stomachum
detrudat?
Cessat
enim
iam
terminus
bilis,
dum
reliquiae
he¬
sternae
caenae,
supponuntur
male
digestae,
&
non
masticante
dente
reiectae
adhuc
integrae,
flayae
ta¬
men,
&
amarae.
Neque
enim
correlativa
sunt,
quod
multa
bilis
efflueret
in
stomachum,
quoties
hujus,
aliquod
notabile
adest
vitium.
Post
liberalem
enim
turgidamque
caenam,
prout
&
febrilem
accessum,
adsunt
paria
inappetentia,
famis
tolerantia,
ructus
amarus,
nidorosus,
nausea,
pondus,
vertigo
etc.
Quapropter,
ista,
&
à
simili
orta
matre,
facile
cre¬
dendum.
Adeo
(quod
in
titulo
promisi)
non
sit
nisi
mentitus
bilis
vomitus,
quo
bilem
creduliter
persuaserunt
primi
humorum
inventores.
(13).
Ajunt
quoque,
&
bilem
ideo,
è
folliculo
fellis,
ad
stoma¬
chum
trahi
famelicum.
At
quàm
ignavo
judicio
id
stabilitum,
quodque
sordes
retrogrado
pulsu
repe¬
tantur
ad
stomachum,
dicant
Philosophi.
Non
enim
fames
appetit
ferrum,
aut
glaciem:
sed
tan¬
tum
fertur
ad
obiecta
comestibilia,
unde
alimen¬
tum
sibi
sperat
natura.
Non
autem
fertur
promi¬
scue
in
quaelibet.
Sic
nec
appetit
natura,
quod
se¬
mel,
ut
reprobum
excrevisset.
Sciens,
non
quidli¬
bet
è
quolibet,
fieri
posse.
Nec
ideo
sperat,
vel
spe¬
ctat
ab
excremento
alimentum.
Quod
nec
ideo
appetit,
nec
allicit
ad
se.
Atque
utinam
id
Scholae
considerassent,
ante
bilis
temerariam
doctrinam.
Con¬