681
189
PASSIVA DECEPTIO. CAP. III.
forma bilis, ex mero ignis dominio suscepta, ut
igneos elementi effectus, in nobis proferret, coer¬
ceret ita sui productum, in quo actualiter lateret, ut
actu prorsus frigeret, & serosum sit ens, ac mere
aqueum. (18). Reor ideo, atque scio, si tantillus ignis
actualis, esset in misto, quod statim ab adjunctis
suppressus, periret. Imo si nihilominus vi hetero¬
clita, persisteret sospes ignis: saltem nequicquam
veneraret formam, aut corpus illius misti, quin abs¬
que reflexione, aut conniventia, totum cremaret,
& absumeret pro sui indole. Itaque vel ignis, cessa¬
ret, vel mistum necessario periret, nec posset for¬
ma bilis, alterutrum impedire. Etenim hactenus
visum non fuit, quod artifex, qui vitrum, testas,
lateres, aurichalcum, &tc. per ignem parat, queat
usquam, aut unquam ignem, terrae, aquae, & aëri
copulare, ut inde ens aliquod mistum constituat,
multoque minus, quod ignem, coelo defluum al¬
liciat, aëri connecterit, aquę & terrae. Mirum itaque,
quod in adynato, tota vis Medica, basim stabiliat
hactenus. Tantoque mirabilius, quod ad surda
hujusmodi somnia, totus mundus, velut sopore
stertuerit; cunctos credulitate dementarit. Tanto¬
que mirabilius; quod crediderint ignem sub aliis
elementis in mistionibus suppressum, adhuc nihi¬
lominus persistere incolumem. Ibi tamen sat no¬
runt, & animadverterunt, omnem mox ignem,
quoties à comburendo cessat, vel aquae jungitur,
statim perire, & in nihilum redigi. Etenim si spiri¬
tum vitalem, sive auram aetheream, loco ignis at¬
tulissent, venia dignae videri possent Scholae: Sed
maluerunt in Epimenidis somnio dementare, quam
humorem, igni parem, non reperisse. Ut juxta con¬
cepta mendacia, humorum exsurgeret quaterna¬
rius. (19). Pro aëre enim, privilegiatum finxere humo¬
rem, qui non esset excrementitius, more duorum
socio¬