196
SCHOLARVM
HVMORISTARVM
mistae
tribuant
flavae
bili.
(7).
At
ne
errent,
utrumque
junxere.
Ego
itaque
cum
neminem
reperirem,
qui
se
in
hoc
distinxerit,
utrumque
explicare
cogor.
Etenim
urina
febricitantis,
flavior,
quam
bene
valentis:
hujus
tamen
digestio,
longe
est
vegetior.
Quod
extra
controversiam
est.
Ergo
sola
urinae
fla¬
vedo,
absque
eneoremate
laudabili,
fallax
dige¬
stionis
bonae,
signum
esto.
Deinde,
si
unica
saltem
fellis
gutta,
in
duabus
libris
lorij
fuerit,
tota
amari¬
cat:
atqui
urina
etiam
citrinans,
&
crocea,
nun¬
quam
est
amara:
ergo
non
recipit
fel
sibi
admi¬
stum,
nec
ejus
tinctura,
est
ex
felle.
(8).
Equidem
si
Scholae,
per
sapores,
de
rebus
judicant,
cur
tam
pa¬
rum
solicitae,
quod
nunquam
id
de
urinis
tentarint?
An
enim
sola
sufficit
flavedo,
ut
fel
in
urina
judice¬
tur?
Vel
an
Medico
decentius
est,
falsa
docere,
&
asserere
mendacia,
in
pernitiem
aegri,
quam
pro¬
priam
urinam
semel
degustasse?
cum
nec
quidem
saturatissima
urina
Icteri,
quicquam
amaroris
prae¬
ferat.
Fastus
ergo
detegit
iustum
Scholarum
erro¬
rem.
(9).
Saltem
ex
verbis
harum,
indubium
est,
quin
lotio,
tinctura
sub
finem
digestionis
addatur.
Quod
si
ita
sit,
cur
exin
saltem
non
agnoverunt;
flavedi¬
nem
lotij;
non
à
bile,
aut
felle:
sed
aliunde,
ad
ve
ni¬
re?
Quia
si
bilis,
in
sanguificando
fieret,
unà
cum
cruore,
&
urina,
&
ab
initio,
simul
urinae
connata,
&
inspersa,
urinam
tingeret:
nec
bilis
esset
ulti¬
mum
constitutum
in
secore,
si
esset
pars
cruoris
constitutiva,
ejusque
superfluum,
confestim
emun¬
geretur
cum
urina,
nec
separatum,
sibi
ad
tempus,
faceret
hospitium.
Aut,
si
id
ratum
sit,
deberet
sal¬
tem
istud
hospitium
nominari,
&
per
anatomen
oc¬
currere,
ac
inveniri.
Sed
cum
flavedo,
in
lotio
Ga¬
leni,
sit
posterior
lotij
corpore,
denotatur
locus
ul¬
timi
Ilei,
ubi
cum
iam
cremor
incipit
stercorescere,
aliquid
stercoris
liquidi,
inde
trahitur,
per
venas
Mezen¬