681
197
PASSIVA DECEPTIO. CAP. IV.
Mezenterij, in fine llei, quod lotio inspergitur ad
suos fines (prout ante de febribus, & alibi de Li¬
thiasi) utile. Quod autem flavedo lotij, sit sterco¬
ris illius liquidi, & nullatenus fellis: nedum gustus
lotij: sed & distillatio, manifeste comprobant. Si¬
quidem faetor illius, emergit distillando. Quorsum
autem stercus liquidum; conveniat lotio, locis ci¬
tatis docetur. (10). Sufficit modo, quod vel tenuiter
disrupto felle, avis, aut piscis, utcunque optime
eluatur: attamen amaror remaneat. It aque si tan¬
tillum fellis inesset urinae, vel latici, qui cruori in¬
natat extravenato, inexcusabilis essent amaroris.
(11). Sed consequens est falsum: ergo & Antecedens.
Itaque tripliciter in hoc errarunt Scholae. Primo,
dum flavum, & liquidum stercus, lotio mistum
ignorantes, bilem putant. 2. Quia ex flavedine sola,
& subscribendi assuetudine, bilem coniecere. Qua¬
si nil croceum, quod non etiam in nobis, esse de¬
beat felleum. (12). Probant nimirum idem per seipsum.
Bilem nempe in natura, eo quod sit manifesta, in
lotio. Et Iterum. Quod flavet in lotio, id debere
esse bilem. Eo quod nil secus, quàm flaya bilis, flavi
esset coloris penes nos. Tertio tandem. Nam er¬
rante judicio, de colore ordinario, adeoque de
ipso urinae contento, necesse est, ruant prognoses
de urina, quotquot coloribus, & contentis innisae
sunt hactenus. At saltem, cum iam constet, urinae
flavedinem, non esse bilem: sed excrementum ster¬
coreum: non mirum, & in stomacho, aliud flavum,
quod etiam sit amarum excrementum, alio longe,
& proprio sibi errore fermenti, gigni, quod proin¬
de non debeat esse de familia fellis. (13). Porro, cum in
febribus, flavę urinę repente pallescant, designetur¬
que delirium futurum: idque à Scholis, sit inter¬
pretatum fieri, quatenus bilis rapitur in cerebrum.
Elenchus est non causae in causam. Sufficit namque
demon¬
N 3